23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PRAEFATIO XXXI

illud ad Quintinum (uide supra); post illud ad Milonem

aliaque leonina mediiue omnino aeui (inter quae

est quod de ceruisia agit) c. 794, quod antiquum putauerim,

positum est. Sequitur Hildeberti Qui solet ante

alios Cicerone diserlior esse et c. 795, Hildeberti In

noctem prandes, in lucem, Turgide, cenas, alia, inter

quae etiam Ouidii Amorum HI 11, 35. 36; c. 786,

Epitaphium Hertae Odonis filiae, Hildeberti Nuper eram

locuples muUisque heaius amicis, eiusdem Par tihi

Roma nihil, cum sis prope tota ruina, (B. III 5. M.

395) alia medii aeui. Apparet, omnem hanc syllogam

e medii aeui potissimum poetis consarcinatam esse, nec

tamen antiquiores prorsus

quae

deesse; quare ea carmina

et re et sermone ab antiquitate non aliena mihi

uisa sunt recipienda esse duxi.

Fabulas a Nicolao Perotto transcriptas Aesopias n.

799 — 830 dedi. Codex Perotti, cuius aetas ignoratur,

deperditus est; primus edidit ex apographo peiore Nea-

politano Cassittius (Neap. 1809) ante lannellium (Neap.

1811), primus ex Vaticano meliore, quem 'desinente

saeculo XV uel initio subsequentis' scriptum iudicat,

Maius class. auctt. e Vatt. codd. HI 278 sqq. ; optime

ed. Orellius (ed. Phaedri Turic. 1832 p. 115 sqq. ; append.

p. 9 sqq. ubi etiam c. 798 p. 242 legitur). De

quibus cum multum disputatum sit, Phaedrine sint

etiam res inter

necne, antiquaene an recentes, eaeque

se confunderentur, satis clara fit res ipsius Perottiani

prologi uerba contemplanti Non sunt hi mei, quos putas,

uersiculi, sed Aesopi sunt, Auieni et Phaedri,

Quos collegi .... Sae^pe uersiculos interponens meos,

Quid si fabulae Auieni 30, Phaedri 32, aliae horrida

uersuum structura facile dignoscendae ipsius Perotti

in ea sylloga occurrunt, nonne fide dignior est ipse

Aesopo reliquas tribuens, quam Neapolitanus uaniloquus

Phaedrum in partes uocans? Quem Aesopum nec medio

nec recentiori aeuo tribuendum esse, uersuum bonitas

aperte monstrat; antiquo iam tempore nec fortasse eo

postremo eum falso nomine Phaedri imitatorem extitisse

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!