23.01.2013 Views

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

Anthologia latina sive poesis latinae ... - Centro Michels

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

PRAEFATIO XXIX

stadtiensem a. 1470 scriptum) primarium ducem sequeretur.

Contra id quod in his carminibus ubique fere

uerum inueni, libros quo uetustiores eo sinceriores

esse, id hic quoque accidit, si quidem librum B ex

Grossei collatione iudicamus: quam solam utpote Scheleri

illa qua Ribbeckius utebatur multo meliorem ego ad-

hibeo. Rationem meam neglexi in eo quod c. 776,

non in Rruxellano sed in Rehdi-

778, 781, 782, quae

gerano tantum saec. XIV uel XV extant, hic iam posui:

quod quidem feci, quia omnium horum fons primarius

idem fuisse uidetur omniaque ad unum aliquem librum

archetypum Vergihi nomine praeditum redeunt. Omnia

non Vergilii quidem, at antiquissima puto; ad c. 782

cf. quae dixi ann. philol. 1870 p. 282: quod e Vergilii

libro epigrammatum sumptum uidetur. Sed et 776 Vergilii

ipsius esse potest, in quo si scribimus

Pallide, mole sub hac, Calidi, es (iniuria saeclH),

Antiquis sospes non minor ingeniis sqq.

L. lulii Calidii epitaphium prorsus ei aplum habemus, quem

^post Lucretii Catullique mortem multo elegantissimum

poetam' fuisse Cornelius Nepos testalur uit. Att. 12, 4.

Carmen difficile explicatu Aemilio Probo seu mauis

Cornelio Nepoti in libris multis appositum hic non

tangam. — 784 sq. antiqua esse ualde dubito, sed dedi

quod alterum Augustino tribui uidetur. — De 786 cf.

adn. — 787 primo carmen fuisse, deinde recentiore

tempore inscriptioni Romae adhibitum esse —

puto.

788 in Hamburgensi Vergihi cod. saec. IX non extare

Hermannus Schrader beneuole me edocuit. — 789

Euclerium illum senatorem christiana ueteri religioni miscentem

Roetii indoli et fere aeuo tribuerim. — Nec 791 excludendum

puto, cum Patricius Hiberniae apostolus quinto

iam scieculo floruerit. Num sit editum, nescio. Codex

lectu difficilis Hibernicus

seruabatur. —

est olimque in urbe Armagh

Codex Parisimis 3761 saeculo XIII forma octaua scri-

ptus inde a folio Q2 r. ad fol. 75 u. alia atque reliqua

manu poemata mulla continet medii aeui pleraque.

In-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!