23.08.2013 Aufrufe

22. Landesolympiade Latein und Griechisch in Oberösterreich 12.3

22. Landesolympiade Latein und Griechisch in Oberösterreich 12.3

22. Landesolympiade Latein und Griechisch in Oberösterreich 12.3

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

Thomas v. Aquin: De rationibus fidei DIALOG: Christentum - Islam

TEXT 7:

Das Mysterium der Eucharistie De rat.Fidei, cap. 64-68

Capitulum octavum : Qualiter sit accipiendum, quod fideles sumunt corpus

Christi et quod ex hoc nullum inconveniens sequitur 1

[64] Quia ergo per passionem et mortem Christi homines a peccato purgantur, ut huius tam

immensi beneficii in nobis iugis maneret memoria, filius Dei passione appropinquante, suae

passionis et mortis memoriam fidelibus suis reliquit iugiter recolendam, suum corpus et

sanguinem tradens discipulis sub speciebus panis et vini, quod usque nunc in memoriam illius

venerandae passionis ubique terrarum 2 Christi frequentat Ecclesia. Quam vane autem hoc

sacramentum infideles irrideant, quilibet etiam parum instructus in Christiana religione de facili

potest attendere 3 .

[65] Non enim dicimus, quod corpus Christi dilaceretur in partes 4 , et sic divisum a fidelibus sub

sacramento sumatur, ut oporteat quandoque illud deficere, etiamsi magnitudinem montis haberet,

ut dicunt 5 ; sed per conversionem panis in corpus Christi dicimus corpus Christi in sacramento

Ecclesiae esse et a fidelibus manducari. Ex quo ergo corpus Christi non dividitur, sed in ipsum

aliquid convertitur, nulla necessitas est, ut per manducationem 6 fidelium quantitati eius aliquid

subtrahatur.

[66] Si quis autem infidelis dicere velit hanc conversionem impossibilem esse, consideret, si Dei

omnipotentiam confitetur, quod, cum per virtutem 7 naturae possit res una converti in aliam

quantum 8 ad formam, sicut quod aer in ignem convertitur, dum materia, quae prius erat,

subiecta 9 formae aeris, postmodum formae ignis subicitur 9 ; multo magis virtus 7 omnipotentis

Dei, quae totam rei substantiam in esse producit 10 , non solum transmutando secundum formam,

ut facit natura, poterit hoc totum in illud totum convertere, ut sic panis in corpus Christi

convertatur et vinum in sanguinem.

[67] Si autem huic conversioni repugnare aliquis velit per id, quod sensu apparet, 11 nam nihil

secundum sensum immutatur in sacramento altaris, consideret, qui eiusmodi est, 12 sic nobis

omnia divina proponi, ut ad nos sub tegumento visibilium rerum deveniant 13 . Ut igitur corpus

Christi et sanguis spiritualis et divina refectio haberetur, et omnino quasi cibus et potus

communis, non sub propria 14 carnis et sanguinis nobis traduntur specie 14 sed sub specie panis et

vini; ne esset etiam horribile 15 humanam carnem comedere et sanguinem humanum potare.

[68] Nec tamen hoc sic fieri dicimus, quasi species illae, quae sensibus apparent in sacramento

altaris, sint solum in phantasia videntium, sicut solet esse in praestigiis artium magicarum, quia

veritatis sacramentum nulla fictio decet; sed Deus, qui est substantiae et accidentis creator 16 ,

potest accidentia sensibilia conservare in esse, 17 subiectis 18 in aliud transmutatis. Potest enim

effectus secundarum causarum per sui omnipotentiam absque causis secundis et producere et in

esse servare. Si quis vero Dei omnipotentiam non confitetur, contra talem in praesenti opere

disputationem non assumpsimus, sed contra Saracenos 19 , et alios, qui Dei omnipotentiam

confitentur. Alia vero huius sacramenti mysteria non sunt hic magis discutienda, quia infidelibus

secreta fidei pandi non debent.

Kommentar:

1 quod ex hoc nullum inconveniens sequitur : „dass sich daraus kein Widerspruch ergibt“

2 ubique terrarum: „Éberall auf der Erde“, „Éberall in der Welt“

3 quilibet de facili potest attendere : „jeder (Beliebige) kann leicht erkennen“

4 dilaceretur in partes : aufgeteilt werden, in Teile zerlegt (nach und nach) verzehrt werden

Lat. OLYMPIADE 2007/08 19 Ä Claudia-Martina Perkounig

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!