23.08.2013 Aufrufe

22. Landesolympiade Latein und Griechisch in Oberösterreich 12.3

22. Landesolympiade Latein und Griechisch in Oberösterreich 12.3

22. Landesolympiade Latein und Griechisch in Oberösterreich 12.3

MEHR ANZEIGEN
WENIGER ANZEIGEN

Erfolgreiche ePaper selbst erstellen

Machen Sie aus Ihren PDF Publikationen ein blätterbares Flipbook mit unserer einzigartigen Google optimierten e-Paper Software.

Thomas v. Aquin: De rationibus fidei DIALOG: Christentum - Islam

est ergo, quod Sanctorum animae a corporibus absolutae ad caelestem habitationem perveniunt

Deum videntes. Non ergo sanctarum animarum gloria, quae in Dei visione consistit, differtur,

usque ad diem iudicii, quo corpora resumunt.

[80] Hoc etiam apparet per dictum Apostoli ad Philippenses, ubi dicit: desiderium habens

dissolvi, et cum Christo esse. 44 Vanum autem esset hoc desiderium, si corpore dissoluto adhuc

Paulus cum Christo non esset, quem tamen constat esse caelis: sunt ergo animae Sanctorum post

mortem cum Christo in caelis. Manifeste etiam dominus latroni confitenti in cruce dixit: hodie

mecum eris in Paradiso, 45 per Paradisum gloriae fruitionem designans. Unde non est credendum,

quod suos fideles Christus remunerare differat, quantum ad 46 gloriam animarum, usque ad

corporum resumptionem. Quod ergo dominus dicit: in domo patris mei mansiones multae sunt, 47

ad differentias praemiorum refertur, quibus Sancti in caelesti beatitudine remunerantur a Deo,

non enim extra domum, sed in ipsa domo.

[81] His autem visis, consequens videtur Purgatorium animarum esse post mortem. Ex multis

enim Sacrae Scripturae auctoritatibus manifeste habetur, quod ad illam caelestem gloriam nullus

pervenire potest cum macula. [...] [82] Contingit autem aliquos in hora mortis aliquibus maculis

peccatorum inquinari, propter quae tamen aeternam damnationem Inferni non merentur; sicut

sunt venialia 48 peccata, ut verbum otiosum 49 et alia huiusmodi. Non ergo ad caelestem

beatitudinem, qui talibus inquinati decedunt, poterunt pervenire statim post mortem; pervenirent

autem, ut supra probatum est, si huiusmodi maculae in eis non essent. Ad minus ergo post

mortem dilationem gloriae patientur propter venialia 48 peccata. Nulla autem ratio est, quare

magis hanc poenam, quam aliam animas post mortem pati concedant; praesertim cum carentia

visionis divinae et separatio a Deo, maior sit poena etiam existentibus in Inferno, quam ignis

supplicium; patiuntur ergo anima cum venialibus decedentium Purgatorium ignem post mortem.

[86] Hinc est etiam quod Apostolus ad Corinthios dicit: uniuscuiusque opus quale fuerit, ignis

probabit. Si cuius opus manserit, quod superaedificavit, mercedem accipiet; si cuius opus

arserit, detrimentum patietur; ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem. 50 Non autem

potest hoc intelligi de igne Inferni, quia qui illum ignem patiuntur, non salvantur. Oportet ergo

quod intelligatur de aliquo igne purgante.

[87] Et quidem potest aliquis dicere hoc esse intelligendum de igne, qui praecedet faciem iudicis,

praecipue quia praemittitur: 51 dies domini declarabit, quia in igne revelabitur 52 ; dies autem

domini intelligitur dies ultimi adventus eius, sicut Apostolus in I Thessal. dicit, dies domini sicut

fur in nocte, ita veniet. 53 [88] Sed attendendum est, quod, sicut dies iudicii dicitur dies domini,

quia est dies adventus eius ad iudicium universale totius mundi, ita dies mortis uniuscuiusque

dicitur dies domini, quia in morte ad unumquemque venire Christus dicitur remuneraturus vel

condemnaturus. Unde quantum ad 46 remunerationem bonorum dicit in Iohanne ad discipulos

suos: si abiero, et praeparavero vobis locum, iterum venio et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi

sum ego et vos sitis; 54 quantum 46 vero ad 46 condemnationem malorum dicitur in Apocalypsi: age

poenitentiam, et prima opera fac: sin autem, venio tibi, et movebo candelabrum tuum de loco

suo. 55 Dies ergo domini, quo ad universale iudicium veniet, in igne revelabitur 52 , qui faciem

iudicis praecedet, quo reprobi ad supplicium aeternum trahentur, et iusti, qui vivi reperientur,

purgabuntur; sed et dies domini, quo unumquemque in sua morte iudicat, in igne revelabitur 52 ,

qui purgat bonos, et impios condemnat. Sic ergo patet Purgatorium esse post mortem.

Kommentar:

1 positio, onis f. : Auffassung, Meinung

2 hoc eis contigisse videtur: „ihr scheint dadurch bedingt zu sein“

3 quod … contigit : „welcher (mit Bezug auf „Fehler“) … passierte (unterlief)“

4 in pluribus : Åbersetze res mit „Streitfragen“

5 confundo 3, fidi, fusus : eig. „zusammengieãen“, hier: nicht deutlich genug unterscheiden,

nicht differenzieren zwischen …“

6 Nach Arius waren Gott-Vater und Gott-Sohn nicht wesensgleich, sondern nur wesensÇhnlich

(‘ύςstatt‘ύς). Der nach ihm benannte Arianismus wurde am Konzil von Nikaia 325

Lat. OLYMPIADE 2007/08 23 Ä Claudia-Martina Perkounig

Hurra! Ihre Datei wurde hochgeladen und ist bereit für die Veröffentlichung.

Erfolgreich gespeichert!

Leider ist etwas schief gelaufen!