12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cap. xxiii.] DE NUQIS CURIALIUM. 99

supplicare vel ad defensionem armari. Missis igitur hinc inde

Runtiis, Sabrina interposita, collocuti sunt. Edwardus ad Auste-

clive erat, Luelinus in Becheslee.* Ibant et revertebantur inter

eos in phaselis magnates, et post multa internuntia ad alterutrum,

altercatum est diu uter eorum ad alterum transire debuisset. Erat

autem transitus difficilis difficultate fluctuum, sed non hac causa

conflictus, allegabat majoritatem Luelinus, paritatem Eduuardus,

Luelinus quod sui totam Angliam cum Cornubia, Scotia, et

Wallia conquisissent a gigantibus et se affirmabat in rectissimo

descensu hseredem, Eduuardus quod a conquestoribus suis eam sui

obtinuissent antecessores. Post multam igitur preeliationis rixam,

ingressus cymbam Eduuardus ad Luelinum properavit. Est autem

ibi Sabrina miliare habens in latum. Videns ipsum. et agnoscens

Luelinus, projecto pallio solenni, nam se foro paraverat, usque ad

pectus ingressus est aquam et cymbam corditer amplectens ait,

" Sapientissime rex, tua humilitas meam vicit superbiam, et sa-

pientia triumphavit ineptiam; colhmi quod contra te fatuus erexi

ascendes, et sic intrabis terram quam tibi hodie tuam fecit be-

nignitas." Acceptumque humeris super pallium suum sedere

fecit, et junctis manibus sibi fecit homagium. Hoc initium pacis

egregium, sed more Walensium observatum est usque ad potes-

tatem nocendi. Unde mihi contigit respondere parabolam beato

Thomse,t tunc cancellario Domini mei, regis Henrici scilicet

secundi : qusesivit a me, qui marchio sum Walensibus, quae

fides, id est fidelitas, eorum, et quomodo credi possint : cui ego,

" Exulabat in Gallia Franco eques ab AUemannia, qui veniens per

medium neraus Bihere vidit Lodovicum regem Karoli filium insidentem

lapidi solum, ceperant enim ibi pueri sui cervum, cumque

vidissent alium ibi cervum transeuntem, insilientes relicto eo se-

cuti sunt cervum. Quserebat autem loqui ei, nee sciebat ipsum

* Aust Clive, now called Aust Ferry, or posite side of the Severn. This anecdote

the Old Passage. It has been mentioned is related in other writers,

before at p. 76. Beachley is on the op- t Thomas Becket, who was chancellor

from 1158 to 1163.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!