12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cap. xvi.] DE XUGIS CURIALIUM. 191

longinquas. Datis ergo et acceptis osculis, petit Olio unde et quo,

cum potius secundum amores praeteritos reverti et suscipere tautum

debuisset amicum. Audito autem quod ipse solus in causae

esset sui adventus, reditum excusavit per nundinas, et adjecit

Scevam in doma sua nullatenus posse recipi multis ex causis,

et ab ipso migravit post bigas. Sceva se delusum dolens, prope

Papiam OUonis forte pastorem nescius alloquitur, et accipiens quis

esset, quccrit statuni Ollonis in rebus mobilibus et immobilibus, et

omnia secreta domus ab ipso edoctus, ea pro intersignis uxori

Ollonis afFert ut suscipiatur hospitio. Suscipitur, et non est passus

ut contenta sit vel sua vel Ollonis familia his quae reperiuntur in

facultatibus domus, cum multae sint extra, jubet quaeri delicias

sibi ut jactat solitas, et tam splendidam tamque affluentem coenam

praeparat de proprio, ut in admiratione etiam vicinorum veniat.

Vocat in foro stantes, transeuntes retinet, et tantam efFundit

ciborum et potus copiam, ut tam uxor Ollonis quam omnes alii

sempiternam optent Ollonis absentiam et preesentiam Scevae. Hoc

diebus plurimis aucta semper solennitate agitur ; invitat omnes

qui veniunt, avida honorantur laetitia qui non jussis onerantur

exenniis. Advolat tota provincia videre quod audiunt; evolat in

vicos et urbes admiratio fugientemque deprehenditOUonem. Stupet

Olio, statuitque non reverti donee ille avertatur. Et cum zelo-

typiae sollicitudine secum de uxori sasviat, zelo nihilominus intabescit

invidae, jam non ut avidissime solet in promotione merciam

ardet, nee damna dolet, nee de lucro laetatur nee de augenda

pensat vel conservanda pecunia ; prodigus est rerum et avarus

vixoris, et dum circa ejus et Scevae statura curioso divinat animo,

quid fiat in id quod vere fit casu devolvitur. Nam Sceva

totus in hoc est, quod ipse timet et quantacunque potest arte

ipsam in vota sua seducit, et cum ad Hbitum suum abutatur,

illicita non satis ei placet abusio, sed adjicit dicens, " Caris-

sima mi electa et super animam meam dilecta, potes si pla-

ceret menti placare mentem soUicitissimam meam et totam

tuis inflammatam amoribus, ut secure simul omnimodis de

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!