12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

132 GUALTERI MAPES [Distinc. III.

comunt lachrymis, totam facit securitatem. Ille desiderata vota

complectens allachrymatur ei,et notatis verse fidei multis argumentis

rigore mollito a viro pristine defluxit in uxorium, jam nihil unico

et optimo credit filio, immo ipse cum preeclara familia sua cceptis

ejus addicitur, quicquid est appetibile manui suae subjicitur, nee

restat quod ipsa desiderio suo dignetur. Adduxit ei quadam die

casus admirabilera cum maxinio comitatu militum ad januas,

quem Raso coram sua quasi procus adhuc tam acriter invasit ut

nullo possit argui senectutis incommodo. Captus est autem ea

die sua filiique sui virtute admirabilis et incarceratus, et clavis in

manu dominae. Habebat setatis admirabilis plus puero juvene

minus, eratque ipsi statura nimietatis utriusque media, corpus

habile, facies quantum Sarraceni potest amabilis. Capta est in

oculis ejus domina, et quoniam ipsi facultas est omnium data, forte

posset votum implere de facili, fit audax ex licentia, nulla se casti-

gatione cohibet, ab ipso sperat quicquid a sene deficit, singularem

ei carcerem facit tenebrosum et fortem, et zonee clavem ejus appen-

dit proprise, districtione ciborum et potus captivum conficit, et id

modicum quo utendum ei censetur per fenestram ut urso projicit.

Neminem patitur accedere quasi nulli fidem habeat, sciens quod

omnis superbia fame domatur, et quod Raso suae credit impensum

fidelitati in injuriosam ipsi cedit libidinem. Creditur, et laudatur

qui credit, et laudat ; vir fallitur, nee mirum, verissimos enim

amores exprimit uxor hypocrita. Securus exit ad expeditiones et

prselia Raso, et sibi ex fide uxoris domi videtur esse dum foris est.

Nacta igitur libertatem lupa, susceptis ad amorem sibi servandum

quascunque jubet cautionibus, eques cum admirabili decepta cus-

todia clam recedit. Insidet admirabilis equo Rasoni carissimo, quia

et optimo et omnium imparl, quibus in optata civitate receptis ad

castrum suum Raso revertitur ; audit et dolet, et in hoc se maxime

derisum dicit, quod contra fabulas et historias et omnium ab initio

consilia sapientum se feminse crediderit ; non tamen admirabilis,

non uxoris, non eorum qui tulerunt, sed solius equi jacturam in-

temperate plangit, nee filii nee familiae consolatione levatur. Post

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!