12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

l&O GUALTERI MAPES [Distinc. IV.

Audientes hunc tumultum quosabsconderat sapiens centum milites,

Leucium subiti occupant, ipsumque familiamque captos tanquam

proditores digna morte suspendio mulctant. Cessit autem ex hoc

tota Britannia Salomoni et suis heeredibus. Quicunque lector

hsec perlegere dignatus fuerit, ex multis et diversis hinc edoctus

injuriis ad cautelam armabitur, quani observare cum indemnitate

non poterit, nisi fortissimo compescuerit avaritiam freno, quae

fame arctius et siti omnique necessitate fa3dius impellit in profundum

nequitite. Nam et hsec horum causa fuit excessuum.

De Sceva et Ollone mercatoribus. xvi.

Sceva et Olio, pares eetate, moribus impares, pueri de plebe,

adepta simul modica substantia, facti sunt nostris institores tem-

poribus parvarum prius mercium, et deinde frequenti successu

magnarum. Nam a collariis bigarii, a bigariis multorum domini

effect! sunt aurigarura^ semper autem fideles socii. Ampliatis

ergo mercibus, ut alias dicitur, crevit amor nummi quantum ipsa

pecunia.* Jam societatis vinculum et communitatis unio displi-

cuit, separata placet proprietas, dividunt omnia, sortes mittunt,

tollit uterque quod sibi seorsum ponitur, recedunt ab invicem dicta

acceptaque salute. Sceva, ut erat liberalis et secundum suam

facetus sortem, cum lachrymis hortatur Ollonem ut nulla de ceetero

sit inter eos commeantium raritas nunciorum, quibuscunque con-

sideant villis aut urbibus, aut separatis personis unitatem faciat fre-

quentata commonitio dilectionis. Elegit in Ravenna manere Sceva,

castusque diu mutandis mercibus studuit. Olio Papise formosam

duxit uxorem. Primis inter eos temporibus multi sudabant nuncii,

tandem quieverunt. Sceva enim ut Ollonem visitaret Papiam

petiit cum multa manu servientium, et bene redimito, et ecce

Ollonem obviam habuit cum bigis onustis properantem ad nundinas

* Juvenal, .Sat. xiv. 1. 139.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!