12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cap. xii.] DE NUGIS CURIALIUM. 19

velocior cum erumpit, et propagata viritim admiratio, quo pri-

vatius dicitur eo multiplicius publicatur. Hoc autem inde est,

quod omnis auditor qui ab alio celandurn accipit amico alii secure

committit. Moestam ut vidit rex et in novo silentio curiam, et

egressus urbem curiae compati, augure conscientia jam sibi de fama

metuit, et nostri more defectus post acta quid egerit attendit,

edoctusque a pluribus invidiam qua ipsum proditores sui sedux-

erant inconsolabiliter dolet, et iram tunc primo justam in ipsos

inventores et executores sceleris ultus, oculis privatos et genitalibus,

inflicta qua nocte perpetua resectaque voluptate de caetero vivere

dimisit in mortis imagine. Hujusmodi sunt lusus curiae, et tales

ibi daemonum illusiones ; et quicunque delectatur aliquod videre

portentum ingrediatur curias potentum. Et tu, cum nostra pro-

cellosa prae caeteris mater afflictionum et irarum nutrix, inter has

praecipis poetari discordias ; videris me calcaribus urgere Balaam

quibus in verba coegit asinam. Quibus enim aliis possit quispiam

induci simul in poesim ? At valde timeo ne mihi per insipientiam

cedat in contrarium asinae, et tibi in contrarium Balaam, ut dum

me loqui compelleres inci^^iam rudere, sicut ilia pro ruditu locuta est,

fecerisque de homine asinum, quem debueras facere poetam. Fiam

tamen asinus per te, quia jubes : tu caveas, si me ruditus ruditas ridiculum

reddiderit, ne te jussionis irreverentia probet inverecundum.

In pluribus est timor mens : me macies accusabit scientiae,

me linguae damnabit infantia, me contemnet quia vivo moder-

nitas. Tu duos primos timores excusas, qui jubes : ego tertium

auferre nolo, quia vivere volo. Materiam milii tam copiosam

eligis, ut nullo possit opere superari, nullis aequari laboribus, dicta

scilicet et facta quae nondum litterae tradita sunt ; quaecunque di-

dici conspectius habere miraculum, ut recitatio placeat etad mores

tendat instructio. Meum autem inde propositum est nihil novi

cudere, nihil falsitatis inferre ; sed quaecunque scio ex visu vel

credo ex auditu pro viribus explicare. Gillebertus Filiot nunc

Lundinensis episcopus,* vir trium peritissimus linguarum, Latinae,

* Gilbert Foliot, one of the most learned 1163 or 1164 to his death, which is placed

men ofhistime,was bishop of London from in Feb. 1187 (?1188). Matthew Paris

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!