12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cap. iv.] DE NUGIS CURIALIUM. 205

fusus verecunde tacuit, et assultu proximo tanto descendit in ga-

leam ejus ictu, quod genibus et manu terram peteret, et resiliens

prostratum non oppressit nee impedivit afflictum, sed in ultionem

verbi verbum retulit, et ait, " Non nimis arete, qui regem tantum

pedibus suis inclinat/' Videntes igitur Daei quod in tam ardui

finis conflictu detulisset Edmundus domino, et quod in tam

prompta vietoria vincere distulisset, in foedus eos hujusmodi

multis coegerunt precibus et lachrymis, quatinus eequaliter inter

eos divisum possiderent tota vita sua regnum, et post mortem

alterius succederet superstes in solidum, factique sunt ibi fratres

et amici, fideque firmissima conglutinati, sic ut nee irarum sator

zabulus, nee complices ejus accusatorum et adulantium odiosae

linguarum novaculae initum possent foedus aut amicitiam solvere.

Contigit autem Edmundum decedere priorem hoc modo. Mos

aliquorum regum est ut servis thalami vel lecti secreta sui tribu-

ant, et eis libera suorum capita submittere non formident ; et hie

incidit, quod Robertus Henrici primi filius, comes Gloucestrise,

vir magnse prudentise multarumque literarum, cum tamen esset ut

fieri solet petulans, cum ejusdem vitii viro Stephano de Beauchamp

omnibus bonis militibus quasi despectis frequentabat

alloquia. Hie in arctissimo discriminis articulo, jam animante

tuba, firmatis utrimque galeis, hastis ad submittendum erectis,

clipeis pectoribus obductis, strictis equorum frenis, a bonis auxi-

lium et consilium cum multa festinatione petebat, Stephano

tanquam inutili retroacto. Cui quidam ex bonis vota Stephanum

comes erubuit improperium advertens, et ait omnibus quos advocaverat

consilio, " Miseremini mei, nee sitis ad ignoscendum

difficiles confitenti; homo multee libidinis ego, cum me vocat

domina mea Venus, voco servum ejus Stephanum ministrum ad

hujusmodi promptissimum, cum vero Mars, alumnos ejus vos

consulo, quod autem ei mea fere semper auris adhseret, os loqui-

tur, et verum vobis hinc est, quod Veneri voluntarius servio,

Marti milito coactus/^ Riserunt omnes, et data venia preestitere

preesidium. Hinc ut opinor est quod quidam reges abactis liberis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!