12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

152 GUALTERl MAPES [Distinc. IV.

tatis devote concepi, sed in timore. Causa hujus tota lisec lectio

facta est. Ad hunc finem tota hrec licet lenta properavit oratio.

Hujus rigor dissuasionis hie totus armatur, cujus multo chalybe

perduratos sentis aculeos.

Conclusio pradictce epistolce. iiij.

Dura est manus chirurgi, sed sanans. Durus est hie sermo, sed

sanus, et tibi utinam tam utilis quam devotus. Arctam, ut ais,

tibi infligo vivendi regulam. Esto. Arcta enim est via quae ducit

ad vitam, nee est semita plana qua itur ad gaudia plena; immo

etiam ad mediocria per salebras evadimus. Audivit Jason quod per

mare adhuc nullis devirginatum ratibus aut remis, et per tauros

sulphureosj et per toxicati serpentis vigilias, sibi viandum esset ad

aureum vellus ; et sano consilio licet non suavi usus abiit, et rediit,

et optabilera thesaurum retulit. Sic absinthium veritatis acceptat

morosse mentis humilitas, foecundat officiosa sedulitas, in fructum

producit perseverantias utilitas. Sic sementem asserit pincerna

pluviarum Auster, consolidat scopa viarum Aquilo, in ubertatera

promovet florum creator Zephyrus. Sic dura principia dulci fine

munerantur; sic arctus callis ad auipla ducit palatia ; sic angustus

trames ad terram viventium. Sed ut majorum testimonio mihi fides

adhibeatur, lege Aureolum Theophrasti* et Medeam Jasonis,t et

vix pauca invenies mulieri impossibilia.

Finis epistolcB prcemissce,. v.

Amice, det tibi Deus omnipotens omnipotentis foeminee fallacia

non decipi, et illuminet cor tuum ne prsestigiatis oculis tendas quo

ego timeo. Sed ne Orestem scripsisse videar, vale.

Sciraus banc placuisse multis, avide rapitur, transcribitur in-

tente, plena jocunditate legitur. Meam tamen esse quidam, sed

de plebe, negant. Epistolee enim invident, decorem suum ei vio-

* MS. Arund. Tefrasti. f Nasonis, MS. Arund.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!