12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cap. xxiii.] DE NUGIS CURIALIUM. 37

multis adversus Dominum et adversus Christos ejus privilegiati

redierunt injuriis in concilio Lateranensi sub Alexandre papa

tertio * celebrate. Tota multitude pontificum extra adegerat,

papa praedictus cum abbatibus et clero vix optinuerunt ipsis

etiam prsesentibus modicum quid satis adversus eorum privilegia

tacuerunt dum affuerunt, sed concilio soluto statim aperuit rugas

oris sui domina bursa, quae cum non sit amor,t vincit tamen

omnia Romce, factique sumus iterum eis preeda, privilegiis virtuosius

firmatis. Prevalent non dicam bursas sed vestes, non

dicam personee sed voluntates, religionis nostras vesti clericorum et

voluntati. Crescunt enim semper, et nos decrescimus. Altarium

vita nobis a Domino primum data, postmodum a patriarchis est

exhibita. Non succedimus in haereditate, patribus negociari non

licet, mendicare possumus. Hoc pudor aufert, reverentia vitat;

vultus hoc negat voluntati. Quae nobis igitur exhibitio ? vel

unde ? cum omnia fere teneant altaria religiosi, vix quae sufficiant

singula singulis clericis altaria, multoque plures sint ipsi quam

ii:)sa, cum monasterium sit clericorum career, et bonus ille Jeronimus

dicat, " Mihi securis ad radicem est posita, nisi defero munus

ad altare." Unitatis pactis optinuerunt unde vivamus, et eis ex

victu nostro tributarii fiamus, sitque monasterium career mona-

chorum, quo clerici cum monachi voluerint teneantur, nisi deferant

ad altare tributum. Multis nos supplantant artibus et arctent ab

ecclesiis ; cum milites ad quos jura patronatus pertinent egunt et

sibi petunt a templarium vel hospitalarium subveniri copiis,

respondent, " Suppetit satis unde vobis subveniamus, sed non

licet quicquam de pecunia templi vel hospitalis nisi fratribus

impertiri ; tamen si fraternitatem nostram ingredi volueris, aliqua

domui Domini possessione collata liberaberis."^ Ergo miseri

quibus undique tenentur vinculis absolvi cupientes, quia nihil

ut putant possident quo possunt indemnius carere quam do-

nationibus ecclesiarum, illas libenter dant. Ut libenter hujusmodi

fallaciis non dicam sed facetiis avertunt simoniam, ne Dominus

* This was probably the general council t Omnia vincit amor, et nos cedamus

held in 1179. amori.—Virgil. Eclog. x. 1. 69.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!