12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

210 GUALTERI MAPES [Distinc. V.

recesserat, quod quidem cum maximum esset et pulclierrimum, in

modico tempore post summam manum oppositara totum corruit.

Hoc autem cum ei timidi nunciassent Cluniacenses, et causarentur

artifices, excusavit eos rex, id actum manu Domini dicens, ne

suum opus alieno regis per avaritiam victi fundamento niteretur,

missisque primis artificibus ejici fecit a terra quicquid Adelfundus

injecerat, mireeque magnitudinis opus perextruxit, deditque centum

annuas libras sterlingorum monachis perpetuo possidendas ad

conservandam operis indemnitatem. Idem cum esset inter avarum

et prodigum ita medius, ut non posset esse prodigo sine vitio vici-

nior, omni semper affluentia felix extitit, totiusque regni sui prospero

statu personarum et rerum pollebat. Scriptas habebat domus

et familise suae consuetudines, quas ipse statuerat domus ut sem-

per esset omnibus abunda copiis, et certissimas haberet vices a

longe provisas, et communiter auditas ubicunque manendi vel

movendi, et ad eam venientes singuli quos barones vocant terrae

primates statutas ex liberalitate regis liberationes haberent

familiee, ne quis egeret, sed perciperet quisquis certa donaria.

Diciturque sua fuisse quantum sinebat mundus sine cura curia,

sine tumultu vel confusione regia, quod rarum est. Et si patri-

bus credere licet, sua possumus Saturnia dicere secula sub Jove

nostra. Concurrebant ut aiunt undique non solmn nostrates ad

curiam, ut levarentur a curia, verum etiam alieni veniee veniebant

et mercatorum et mercium multitudinem inveniebant. Erant

enira quasi nundinse cum rege quocumque castra moveret, pro

certitudine viarum suarum et acclamatse perhendinationis. Maturi

vel aetate vel sapientia semper ante prandium in curia cum rege

voceque preeconia citabantur ad eos qui pro negocio suo desidera-

bant audiri ; post meridiem et somnum admittebantur quicunque

ludicra sectabantur; eratque schola virtutum etsapientiee curia regis

illius ante meridiem, post comitatis et reverendse Isetitise. Quis

autem celare possit illius tam jocundi tam benigni, non tam

imperatoris vel regis quam patris Angliae, modicas facetias, cum

nequeamus exequi magnas ? More suo sumebat cubicularius

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!