Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque
Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque
Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
122 GUALTERI MAPES [Distinc. III.

salvare ; scit etiam prsesidium viribus et arte qucerendum, et contra

tarn instantis morera periculi non fugere sed fugare parat, et tarn

crebrum exhibet in hostis vultum dexteree suce gladium ut nulla-

tenus absque vuhiei'e possit inter scuta gigantis exire manus.

Instat agens serio et licet non adversum hosteni cogit esse retro-

graduni, et super amatam suam tandem preecipitem dedit ipsam

pedibus ejus ofFendiculum. Retuiit ergo pedem Galo, cumque

sibi de vita timeat, periculosum facit securitatis judicium. Surgere

gigantem jubet, et ne timeat hortatur, reginse preestans unde

Sadium laudet et in ejus surgat Iseta convitia. Gigas ergo de

venia gaudens, et indulto provide fruens beneficio, tutus in ipsum

insiliit et gladium tam forti descensu Galonis inserit umboni, quod

lorica concisa summitate pugionis faciei sute grave vulnus inipres-

serit. Emanat inde cryor et arma Galonis ad pedes usque per-

fundit ; quocunque recedit vel accedit vestigia plena relinquit,

spectaculum amicis odiosum, et inimicis gloriam. Galo, nee mirum,

gladium timet, cui pervium videt quicquid objicitur, deludit ictus,

cedendo scutum aliquando summopere curans ne firmum inveniat

gladius obstaculum cui possit hcerere. Rex nepoti metuit, totura-

que cupit pro salute sua regnum inpendere. Regina manum loris

injicit, Sadii vocat satellites, captivum abduci prfecipit, et non

assecuta quod jubet a circo recedit, anceps an de Galone confuso

gaudeat an doleat de morte Sadii. Galo videns hostem solito

ferociorem et irreverenter in se prsecipitem manumque suam tuto

C83cam errore, manu prudenter et astute struit insidias, et ij^sam

inter agendum ictu prsepeti surreptam amputavit, gladiuraque velox

arripit, proprium in locum suum ponit, equum ascendit. Triumplia-

tor ergo victum gigantem per nasellum galeae regi sub nomine prse-

sentat Sadii, munus gratissimum, mvdtaque gratiarum actione pro-

secutum circumstant omnes victorem, vulnus optant videre faciei.

Rex magis impatiens moras manum apponit exarmare caput, quod

quidem ipse proliibet fieri, Sadiumque secum et puellam abducit

ut seorsum in secreto fiat armorum commutatio. Galo cum puella

domi residet, Sadius ab omnibus expectatus curiam petit. Requi-