12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cap. vi.] DE NUGIS CURIALIIJM. 161

mortem cum fuerit proxima pr£Enuntiabit. Recedunt simul, et

per quascunque transeunt provincias collegas sibi colligunt sine

lege vespiliones. Die dormiunt, nocte vero, scelerum arnica, furtorum

fautrice, per invia furtim errant, nee ignoranter deviant.

Dux enim eorum Olga, quern nulla latet semita, quem etiam, postquam

ventum est ubi delinquendum erat in provincia Belvaci,

consiliarium, exploratorem, stimulum, instigatorem crudelitatis

habent, et omnis iniquitatis quam exercere solent exercitus qui se

tali domino committunt ut committantur. Fallit autem auctor

fallacise phalanges plurimas suis associari domesticis. Conjurant

in patres filii, juvenes in senes, in amicos amici, totaque libertate

de piano ruit in innocentiam malitia. Plene penitusque cedit eis

in preedam provincia. Supra modum timentur, quia sine modo

saeviunt. Omnem omnium eos edocet statum Olga, magister

Eudonis et dominus. Hoc ei nomen suum confessus est doctor

ejus, qui cum mendacii sit amator et auctor, ea suis veritate fidelis

est, qua magis quam mendacio nocere potest. Hinc omnes cavere

sciunt insidias et improvisos ubique surripere. Quocunque raptum

prosiliunt, more formicino revertuntur onusti. Vacuuntur igitur

a facie furentium castella cum villis, et ab ipsis occupantur.

Jam sua plene possidet et potenter invadit aliena ; quique

fuerat ignavus et iners frequenti successu fit astutus et audax, et

in omni sperans discrimine similia perpetrans. Cum autem sic

victoriosus ad votum, nulla placet ei sine strage victoria ; diem

perdidit qua numerum scivit perditorum. Super omne quod

expedit deliciee sibi sunt prsedse clericorum et rapinse de patrimonio

Christi. Animadvertunt igitur districtius in ipsum Bel-

vacensis episcopus metropolitanus et summus pontifex, plenaque

populi maledictio. Sed ceeco ponunt ofFendiculum, et maledicunt

surdo ;

dissimulanter enim et indignando permansit, oculos habens

et non videns, aures habens et non audiens. Placet igitur impio

domino servus nequam, quem sanguine replet, cadavere ditat,

ssevitia jugi leetificat, indomita complacat rabie, et ad scelerum

suorum satiandam esuriem castra suis implet complicibus. Malis

CAMD. SOC. Y

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!