12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

174 GUALTERI MAPES [Distinc. III.

modico fit impar omnibuSj universes excedit, fit panis esurientium,

vestis egentium, et omnis oppressionis prompta redemptio; et non

est civitas cui non sit invidiosa Remis.

Audiens hsec et videns filia Babylonis misera, quae per super-

biam ipsum in vallem redegerat, consuetos expectat auribus arrec-

tis nuntios, moramque miratur et arguit, et se tandem spretara

intelligens, quos fastidiosa repulerat turn primo concipit ignes.

Jam vivit lautius, et cultius incedit, et ipsi verecundius obviat,

et reverentius loquitur, et se per omnia delapsam in vituperium

sentiens et abjectionem eo bibit cipho rancorem animi quo propi-

naverat amatori suo furorem. Frenum igitur arripit amens, et

quo lora flectant aut retrahant non curat, sed quibus impetitur

calcaribus toto facit obedientiam cursu, et quibuscunque modis

ipsam ille temptaverat, id est omnibus, ijasum aduncare conatur.

Sed frustra fiunt insidiee, tenduntur retia, jaciuntur bami. Nam

odii veteris ultor et novi adulator amoris ei quicquid dare solet

dilectio negat, quicquid odium infligere jaculatur. Exinanitis ergo

conatibus, augmentatur in amentiam amor, sensumque doloris

excedit acerbitas, et sicut medicinam membrorum stupor non admittat,

sic animus exhaustse spei solatia non sentit. Excitat cam

tandem quasi mortuam suscitet anus vicina Gerberti, et ipsum a

tugurio suo per foramen ostendit deambulantem in medio modico

pomerio in fervore diei post coenam solum, quern etiam post pusillum

decumbere sub umbra vident esculi tortulosse, sopitumque

quiescere. At non ilia quiescit, sed pallio reject© sola camisia ves-

tita sub ipsius se chlamide totam toti conjungit, capiteque velato,

ipsum osculis et amplexibus excitat. A vinolento et saturo leviter

optinet quod qusesierat; in unum enim Veneris sestum convene-

rant juventutis et temporis, ciborum et vini, fervor. Sic nimirum

semper assurgunt Veneri Phoebus et Pan, Ceres et Bacchus,

a quorum ubique conventu celebri Pallas excluditur. Instat ilia

complexibus et osculis et tacita verborum adulari blanditie,

donee ille Meridianae memor pudore confusus et non modico

timore trepidus, eam tamen verecunde vitare volens, sub redeundi

promisso recedit, et in nemore solito a pedibus Meridiance veniam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!