12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cap. XXV.] DE NUGIS CURIALIUM. 45

egredi licet ; albi cum ad pedes sedeant, ad laborem exeunt, ma-

nibus agriculturam omnimodam exercentes propriis intra septa,

mecanici extra, runcatores, opiliones, negotiatores, in singulis offi-

ciosissimi; bubulcum non habent vel subulcum, nisi ex se, nee ad

minimas et viles custodias vel opera feminarum, ut lactis et similium

quenipiam propter converses suos admittunt ; ad omnes operas

omnia sunt, unde impleta est terra possessione sua, cumque non

debeant ex evangelio cogitare de crastino, tantam habent opum

residentiam ex soUicitudine ut cum Noe possint archam ascendere

securi, cui nihil spei relictum est extra. Ad unum se habent

principium, scilicet abbatem Cisterciensem, cujus potestas est

mutare pro voto quselibet. Cibos quibus ipsi abstinent hospitibus

non apponunt, sed nee intra septa patiuntur inferri quod non

dant ; signum est quod abstinent ut abundent, cum sit avaritise

manus altera tenacitas. Boves et aratrum commodata suscipiunt,

commodare sua non possunt. Causam suam meliorem facere licet

deteriorem, nullatenus pupilli sunt, superioribus supplicant, vicinos

molestant, proscribunt superatos, quicquid utilitatem promovet

sub aliqua specie virtutum assistunt. Si de singulis quseras impos-

turis, ratio tam probabiliter prsesto est, ut arguere possit videns

evangelium falsi. Qui misericorditer eos in partem agri sui voca-

verit, videtur eorum proximus, at expellitur. "Non facias alii

quod tibi non vis fieri ;" hoc non timent, et multa in hunc modum.

Solationes habent singulas ad singula, quas ipsi sciunt ; una tamen

est universalis ad omnia, ad expediendam vim vel rapinam vel

quicquid afFert cupiditas, aiunt, " Spoliamus -^gyptios, dicamus

Hebrseos,'^ tanquam ipsi soli sint quos educat a tenebris Dominus.

Breve nimis faciunt regnum Dei, si propter ipsos omnes delirant.

Si quorum non meminerunt prophet£E, nee Dominus Jhesus nee

apostoli, viam invenerunt ab ipsis intactam, aut cam nobis invidit

Deus aut nescivit, aut ipsa prava actum. Pseudo-prophetas dicit

Dominus * cavendos, qui veniunt in vesti mentis ovium, ut hii in-

* Matth. vii. 15.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!