12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cap. vi.] DE NUGIS CURTALIUM. 233

dedisset earn ipsi filiisque suis et duci Saxonise, pelves proprio

client! dedit et sedere perrexit. Hoc autem multis admirantibus,

et cubiculario regis instanter pelves petente, abegit eum rex, et

sine similitudine delicti tulit. AfFuerunt ex invidis Willielmi

nocte sequent! maxime circa regem, pluriumque qui rapinam illius

celeberrimte diei mensseque regice cunctis preeferrent excessibus, et

dicerent ipsum regem pacificum et non scelerum ultorem, et quee-

cunque possent eum eflferare. Deinde circuierunt hospitia principum

id agentes, quod apud regem nee absistere voluerunt, aut non

potuerunt, quoniam invidia non pausat, et Judas non dormit. In

crastino consedere duces, et senescallus Normanniee querelani

regis omnibus exposuit adversus Willielmum, onerans earn et

aggravans quantum scivit. Surgens ergo Willielmus, et rapina

negata, subintulit, " Scimus omnes et nemo dubitat quin domino

nostro curieeque prsesenti placeat justitia, displiceat omnis enormi-

tas; ultores enim scelerum et rapinge quod persequuntur oderunt.

Vim quidem intuli, non violentiam. Quid enim fit sine vi ?

Veruntamen justa vi jureque traxi pelves, summus domini regis

camerarius, quas ille subditus meus extorquere conatus est injusta

violentia. Quod autem inde prsedo sim, ut domini regis asserit

senescallus, hoc contradico, quia quod niihi jus appropriate juste

tuli. Pater meus cum abbatiam fecisset in Tankervilla beato

Georgio, posuit in ea pelves quas a manibus regis Henrici primi jure

suo sine lite tulerat, quod adhuc ibi testantur, similiter et idem aliae

testificant in monasterio beatee Barbarae. Si vero tantis non adhi-

betur fides instrumentis, si quis se juri meo praesumpserit adversa-

rium opponere, praesto sum illud asserere quacunque vi vel virtute

sanxerit heec curia, nemine pro me nominato, sed in persona propria.

Quod autem immerito me multi detulerunt domino meo

reum, et iram ejus adversum me fortiter aggravaverunt, non timeo.

Scio quod nvilla poterit judicium ejus ira pervertere. Forte plures

adsunt qui mihi clam insidiantur, utinam velint palam experiri justo-

que judicio tam unitae tam electee curiae subjicere, quod secreto

susurrant. Novit dominus noster rex et sui, qualiter ab ipso

CAMD. SOC. 2 H

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!