12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

114 GUALTERI MAPES [Distinc. III.

desideret Galo quod tanto recordationis ardore patitur ; quod

quanto credit occultius et ei firmius celare propositum, tanto cupit

avidius ipsum ad revelationem ejus inducere, cupiens ipsum in

facie tanti confundi principatus, cujus dolet introrsus erubescere

de repulsa.

Mos autem erat regi singulis natalitii sui diebus singula reginse

donaria pro voto conferre. Petiit igitur et optinet a domino suo

pro donario sine nomine donum. Juravit rex, et poenituit eum,

quia non juravit Dominus. Ilia subintulit ut Galonem fateri

faciat stante raensa coramque discumbentibus illud arcanse me-

ditationis involucrum quod clam secum volutaverat tota refectionis

hora. Expalluit rex, et inhorruit, et contristata est ab utroque

termino mensa. Pr£e caeteris tamen condolet Galoni prsecipuus

ejus amator Sadius, et primus orat vota mutari. Rex autem inprovisi

pcenitens juramenti, tertium se sentit innominati reum

promissi. Videres confusionem Herodis et saltatricis instantiam,

Phcebi ruborem et obstinaciam Phaetontis, regis hujus angustias

et reginse deliros impetus. Totus orat procerum csetus cum

Galone mitius agi, frustra tamen ; quia penitus intendit ultionem

degeneri prorsus incurabit incepto, victoriam suam reputans quod

a propria vincitur ira. Procaciter igitur instat infrunita fcemina,

quasi decus ejus ex dedecore viri pendeat innocentis. Galo sedet

immotus, et quia nullius noxee conscius est, nuUas timet insidias,

nee quid agatur advertit. Ad excitationem tandem Sadii suspicit,

et suspirio meditationem absolvit altissimo, dehinc reginee preces

et concessum regis edoctus ingemiscit, veniamque petit narrantibus,

et post longos instantium virorum et negantis foeminae conflictus

incipit et ait, " Anno jam revoluto, die Pentecostes, diutino fe-

brium ardore decoctus, apud Salonam in lecto sedebam aegritudinis

quinto die post creticum ; festa lux erat, fessique laboribus et tedio

custodes mei cum reliqua familia solennibus ludis intererant.

Civitati egredi cupiebam armatus, vires meas, equum et arma

tentare ; loricam indui, galeam, et arma mihi vix aptavi, csetera de-

bilis eram ; equum ascendi desuetudine mei pinguem et magis

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!