Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque
Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque
Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque
Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
200 GUALTERI MAPES [Distinc. V.

turn se regi exhibet. Cunique regeni nesciat, cum tanta plenitu-

dine regiam impendit reverentiam, se despicit et aspicitur, se negligit

et eligitur, se non intelligit et intelligitur, non cupit aut sperat,

non avare servit, non in tramo, ut quid referat, totum se liberaliter

impendit ; et aperto corde decurrit non ut emolat aut lucretur, et

in emolumentum et lucrum incautus illabitur. Capitur in ejus

opera rex, et adoptat in proprium, ut preesidem eum magnis faciat

opibus. Hie mos est ut quo quis hamum sollicitudinis avida mittit

versutia non aduncet, et instantise simplici de cceIo pluat ex in-

sperato gratia. Rex enim, licet in aiiis hebes, omnia notat, ebibit,

et acceptat, et licet ipse piger agilem in illo curam promptumque

probat famulatum ;

ut multi laudant quod imitari non properant.

Tulit ergo ipsum rex in thalamum suum, et processu temporis sub-

limavit super omnes principes regni, et cum cingulo militiae comi-

tatum ei Gloucestrige contulit. Ipse vero pererrabat omnes Angliee

portus, turn terra tum mari, piratas omnes destruens, et facta est

Anglia per ejus operam tinior omnium circumjacentium terrarum,

qu6e fuerat earum direptio et prseda. Quievit igitur et respiravit,

et ipse comes pacis et quietis impatiens, toto pectore iluens amore

belli, in transmarinis tantis tamque longinquis exercitatus est

prgeliis, ut tarn Sarracenis quam Christianis esset nomen ejus

notissimum, et incomparabilis ubique fama. Repletum est igitur

in reditu suo laetitia regnum. Quicquid enim afFabilitatis, facetiae,

largitatis, a quovis nobili vel etiam regis filio solet aut juste potest

expeti, totum omnibus hilaritate plena bubulci filius exhibet. Gluod

quidem eo videtur mirabilius, quo contigit insperatius. Quis enim

rusticum rusticitatis expertem crederet, et tanto virtutum odore

prsecluem. Non dico virum bonum, sed probum et improbum,

generositatis est filia bonitas, cujus habere summam degeneres dat

sapientia ; probitas autem tam est boni quam mali, bonitas non

nisi bonum; probitas utrumque facit. Hunc autera non dico

bonum, quia degenerem scio, sed probum, quia strenuus in agendis,

audax in periculis, in casus involans executor invictus, dubiorum