12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cap. ii.] DE NUGIS CURIALIUM. Ill

angustias : hoc semel erit aut bis antequam redeat, et quid quod per-

severabit et quod amabit et quod amabitur ? Non credo, non opinor,

certa sum et sine dubio, quod earn ille jam nam et me dudum si non

asset capitis mei consecratio. Si non etiam sponsa, sed et fides

eum tenebat. Quid hie impedit ? Quid horum hie ? Certe nihil,

et certe factum est. Non est dictum omnia prseter hoc, sed super

omnia factum est hoc. Quam leeta, quam celeriter hoc rapuit ab ore

meo nuncium, quam sine qusestione ! vere pigra non fuit, non timida,

non in via fuit ursus, non in plateis leo, cum exiit. At jam

nunc dies est. O quam velox in itu, quam secura, quam in

redditu tarda, quam timens. Nunc ursus in via, nunc in plateis

leo. Sed ab illo violento detinetur ut eam sibi perpetuet. O quam

non invita violentiam patitur ! Quid autem queror ? quern vel

quam juste causari possum ? ego mihi fraus, ego proditrix, ego mihi

laqueus facta sum. Ilia certe non erat ; non fecit nisi quod ego,

nisi quod omnis. Sed nunquid verus est Sadius ? non, non : ni-

hil est. Manifestum est quod potest, quia si non posset ilia venis-

set. Omnia bona signa palam sunt, jam enim densior dulcis ilia

malarum incipit esse lanugo : nihil in eo justo pinguius ; nullus in

oculis hvor, in corde nulla timiditas. Nunquid posset eflfoeminatus

tot armorum penetrare cuneos, pessumdare laudes omnium,

propriam attollere gloriam in tantas laudum apices ? Vera sum

quod falsus est Sadius. Sed ilia quam in vota mea tam eleganter

impegi, quae in eo jam gloriatur, quae me cum ipso negligit, quae

non mihi properavit, quae non mihi paruit, tam ultro quam sibi vo-

luntatique suae voluntaria fuit, ilia certe meas laeta tulit delicias : et

quid mihi dicendum, nisi quod omnis amans amens ? Sed audiam

quando,quomodo, siculta,si compta,si redimitarecessit." Etvocans

sociam ejus quam loquebatur, " Heus, Lai, quando recessit Ero? "

Tumilla, "Nuncin primogallicantu." Regina, " Quae missa crepus-

culo.'^ Lais, " Cadium.'^ Regina, " Quare tam sero." Lais, " Sero

missa, sero redibit." Regina, " Causam nostram et cur sit emissa

nosti ? " Lais, " Non, sed scio quod cum omni festinatione se

praeparavit et opipare festiva seroque recessit." Regina, " Dolens

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!