12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

104 GUALTERI MAPES [Distinc. II.

autem Lundoniensem, dicens, " Domine, ad te confugio consilium

petens : quidam maleficus Walensis decessit satis nuper infideliter

in villa mea, qui statim post quatuor noctes singulis ad villam

noctibus repedans, non cessat evocare singillatim et nominatim

convicaneos suos, qui statim vocati infirmantur et infra triduam

moriuntur, ut jam pauci supersint.'^ Episcopus admirans ait,

" Potestatera forsitan dedit Dominus angelo illius perditi malo, ut

in corpore illo mortuo se exagitet. Attamen efFodiatur corpus illud,

et collo reciso fossorio conspergatur ipsum et fossa magna aqua

benedicta, et reponatur." Cumque hoc fieret nihilominus errore

pristine fatigati sunt ab eo residui. Nocte igitur quadam cum jam

paucos reliquisset superstites, ipsum Willelmum trina citatione

vocavit. At ille, ut erat animosus et impiger, non ignarus quid

esset, nudato prosilit ense, fugientemque dsemonem ad fossam

usque secutus, ibi jam in fossa recidentem percussit in caput col-

lo tenus, cessavitque ab ilia hora persecutio pestis erraticse, nee

ipsi Willelmo nee alicui aliorum exinde nocuit. Hujus rei verum

tenorem scimus, causam nescimus.

Item aliud prodigium. xxviii.

Scimus etiam quod tempore Rogeri Wigorniensis episcopi,* quidam,

quem dicunt infideliter decessisse, per mensem aut eo am-

plius et noctibus et diebus etiam palam in cilicio suo errabat, donee

ipsum universa populi vicini turba obsedit in pomerio. Manifestus

autem quod fuit ibi per dies ut dicitur tres. Scimus etiam quod

idem Rogerus jussitcrucem superponi fossae illius miseri, ipsumque

dimitti, qui cum venisset ad fossam populo sequente visa ut vide-

batur cruce resiliit, fugitque alias, sanoque consilio crucem abstu-

lerunt, et ille incidit, et se terra post ipsum clausit, cruceque super-

posita quievit.

* Of this bishop, who was a soa of the earl of Gloucester, we know little more

than that he died in 1179.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!