12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

196 GUALTERl MAPES [Distinc. V.

prsesentes vero Csesares nemo loquitur, eorum tamen mores cum

fortitudine, temperantia, et omnium admiratione prasto sunt ad

calamura. Alexander Macedo subacti sibi mundi calumniatus

angustias^ viso tandem A chillis tumulo suspirans ait, " Felicem te,

juvenis, qui tanto frueris prsecone meritorum ;" Homerum intelligens.

Hie magnus Alexander mihi testis est, quod multum

secundum scriptorum vivunt interpretationem, quicunque raerue-

runt inter homines vivere post mortem. Sed quid tibi voluerunt

Alexandri suspiria ? plangere certe sua merita quae magno indige-

bant poeta, ne ipsum suprema dies totum extingueret. Sed quis

audeat quicquam quod hodie fiat impaginare, aut vel nomina nostra

scribere ? Certe si Henricura, vel Gauterum, vel etiam tuum ipsius

aliquis nomen novus character subnotatum preestiterit, vilipendis

et rides, at non eorum vitio, et utinam non tuo. Quod si Hannibalem,

vel Menestratem, vel aliquod priscee suavitatis nomen

inspexeris, erigis animum et praementita aureee aetatis secula in-

gressurus gestis et exultas. Neronis tyrannidem et Jubee avari-

tiam, et quicquid vetustas attulerit, cum omni veneratione amplecteris,

Lodovici mansuetudinem et Henrici largitatem* abjicis. Sed

si discredas priscam nostris inesse benignitatem, et ut fabulam

refugis, audi priscam de nostris malignitatem, ut Neronis et

similium soles ; nam nunquam sic contra se degenerabit in-

vidia, ut si neget modernos esse antiquae nobilitatis, non concedat

eos esse antiquae saltern ignobilitatis. Pictam hie nempe

invenies cum suis honestatem favoribus in modernis et cum

suis turpitudinem odiosis flagitiis. Hanc tibi vitandam proponimus

pro veneficiis, illam eligendam pro beneficiis ; neutri

subducas oculum, nisi visse penitus et agnitee. Legenda enim

tibi est omnis pagina quam videris, et examinanda, nee sit ilia

neglecta nisi perlecta. Usula piscis est Danubii qui per tela

hostium musicee petit mela, nee vulneratus absistit, sed vitae

prodigus et avarus organi sectatur animae suae mellitas illecebras

* Louis VIII. of France and Henry II. of England.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!