12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cap. xxxi.] DE NUGIS CURIALIUM. 65

quod super eorum petitione tractatus fieret vel dubitatio, vocatus-

que a quodam magno pontifice, cui etiam ille maximus papa con-

fessionum curam injunxerat, consedi signum ad sagittam, multisque

legisperitis et prudentibus ascitis, deducti sunt ad me duo

Valdesii, qui sua videbantur in secta prsecipui, disputaturi mecum

de fide, non amore veritatis iuquirendee, sed ut me convicto clau-

deretur os meum quasi loquentis iniqua. Timidus fateor sedi, ne

peccatis exigentibus in concilio mihi tan to gratia negaretur ser-

monis. Jussit me pontifex experiri adversus eos, qui respondere

parabam. Primo igitur proposui levissima, quae nemini licet ig-

norari, sciens quod asino cardones rudenti, indignam habent labia

lactucam, " Creditis in Deum patrem ? " Responderunt, " Credimus/'

" Et in filium ?'^ Responderunt, " Credimus." " Et

in spiritum sanctum ?" Responderunt, " Credimus." Iterum, " In

matrem Christi ?" et illi item, "Credimus." Et ab omnibus multi-

plici sunt clamore derisi, confusique recesserunt, et merito quia

a nullo regebantur et rectores appetebant fieri, Phaetontis instar,

qui nee nomina novit equorum. Hii certa nusquam habent domi-

cilia, vivi et vivi (?) circueunt nudi pedes, laneis induti, nil habentes,

omnia sibi communia tanquam apostoli, nudi nudum Christum

sequentes. Humillimo nunc incipiunt modo quia pedem inferre ne-

queunt, quos si admiserimus expellemur. Qui non credit audiat

quod prffidictum est de hiis. Sunt certe temporibus nostris, licet

a nobis damnatis et derisis, qui fidem servare velint, etsi po-

nantur ad rationera, ut dudura ponant animas suas pro pastore suo

domino Jhesu ; sed nescio quo zelo ductis vel conductis. Nobis

nostra viluerunt tempora, quasi ferrea ; placuerunt antiqua velut

auro lucentia ; historias ab initio ad nos usque deductas habemus,

fabulas etiam legimus, et quo placere debeant intellectu mystico

novimus. Attende Caim invidum, Gomorrse cives et Sodomae,

non unum dico sed ad unum omnis luxurii perfluidos, Joseph

venditum, Pharaonem per tot punitum plagas, populum vitulo

idolo aureo Deo et electo Domini per deserti purissimas exhibi-

tiones rebellem, superbiam Datan, protervitatem Zambri, perju-

CAMD. SOC. K

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!