12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

78 GUALTERI MAPES [Distinc. II.

ait, " Domine rex, salva majestate regia, Breauc rex noster tanta

virtute sua suorumque preepollet, ut non possis tu vel quisquam

alius rex prsedam suam vi abducere, die ilia qua mane cacumina

montium libera sint et absque nube et flumina vallium nebulosa."

Rex, auditis hiis, iratus ligari eum jussit et in carcerem projici.

Ad hoc quidam nepos regis, qui diligebat Triunem, nomine Ma-

dauc, ait, " Domine, non ulla facetia cum indemnitate famae

vestrse ligari potest aut male tractari, antequam mendax inveni-

atur. Quod ait nebulas super flumina deteneri et cacumina libera,

signa sunt serenitatis ; vult autem significare quod clara die nemo

possit inde preedam ejicere. Probemus an vera sit heec jactantia,

nactique serenitatem Imnc, Triunem ducem nobis faciamus, qui

partium illarum situs novit qua ingrediendum et exeundum sit."

Annuit rex, ingressique regnum Brehein a Brekeniauc preedam

multam coUegerunt. Sedebat autem rex Brechein in balneo, et

nemo ei dicebat. Timebatur enim a vitio suo, nam omnem sinistri

rumoris nuntium in primo intellectu mali quasi a deemone arrep-

tus, eo quod tenebat sive lapide, sive fuste, sive gladio, percutiebat

subito, et post primum jactum aut ictum aut impulsum poenitebat,

etvel Isesum velilleesum revocabat, ut peraudiret. Audiebatclamores

nimios, et erat lancea proxima, unde factum estut exercitu suo con-

tra hostes collecto nemo ei quicquam nunciare preesumpsit. Puer

tamen ex nobilissimis illorum tandem in medio prosiliens, ait, "Scio

quod pro timore nemo vestrum preeconem se regi nostro rumoris

hujusfaciet,sed si mihi omnes benedixeritis,nuntiabo ei periculum;"

et summisso capite susceptaque ab omnibus manuum et linguarum

benediction e, regi astitit interius, et ait, "Vestrse terree reynos,

id est Brecheniauc, non pugnent amodo quia animalia desunt."

Prosiluit ergo rex a balneo, et in furoris impetu lapidem prope

repertum in ipsum projicit, sed non consequitur, et more suo

revocat, edoctusque rumores, arreptis vestibus et armis, compe-

ditum insilit in equum, qui libere ipsum et quasi non compeditus

a monte Cumeraic, ubi tunc erat, usque in terram suam rapuit,

ubi a muliere ammonitus est equum solvere a compedibus, qui

statim heesit, et compertis vinculis equi sui non processit donee

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!