12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cap. vi.] DE NUGIS CURIALIUM. 227

et inconfusus, exceptis doloribus quos ei fecerunt filii sui, quibus

ut aiunt imiDatienter toleratis eorum rancore deccssit. Fecerat

autem idem rex Lodovico piissimo, prajter preedictam injuriam,

tsedia multa, quorum Dominus tam in ipso quam in filiis duriter

ad ultionem recordatus est, ut creditur. Vidimus initia I'egni sui,

vitamque sequentem in multis commendabilem. Mediocris sta-

tu rae summos excedebat in modico, vir membrorum integritate

vultusque venustate beatus, et quern miles diligenter inspectum

accurrebant inspicere. Vir hie membrorum habilitate nulli secun-

dus erat, nuUius actus impotens quem posset alius, nullius comi-

tatis inscius, litteratus ad omnem decentiam et utilitatem, linguarum

omnium quse sunt a mari Gallico usque ad Jordanem habens

scientiam, Latina tantum utens et Gallica. In legibus consti-

tuendis et omni regimine corrigendo discretus, inusitati occul-

tique judicii subtilis inventor; aiFabilis, verecundus, et humilis ;

pressures pulveris et luti patiens,importunitate querelarum oifensus,

lacessitus injuriis cum silentio perferens ; veruntamen semper

itinerans erat dietis intolerabilibus quasi duplomate, et in hoc

familise sequent! nimis immisericors ; canum et avium peritissi-

mus, et illusionis illius avidissimus ; in vigiliis et labore continuo.

Quotiens autera in somnis ipsum imaginaria voluptas agebat,

corpori suo maledicebat, quod nee labor nee abstinentia frangere

vel extenuare valebant. Nos autem exinde non inconstantise

labores suos ascribebamus, sed timori nimite pinguedinis. Matris

suae doctrinam audivimus banc fuisse, quod omnia protelaret

omnium negotia, quod queelibet in manum suam excidentia diu

retineret, et fructus inde perciperet, et ad eas suspirantes in spe

suspenderet, parabola crudeli sententiam banc confirmans, hac

scilicet : Accipiter insolens carne sibi saepius oblata, et retracta

vel occulta, fit avidior, et protinus obsequens et adhaerens.

Docebat etiam quod in thalamo frequens, in frequentia rarus

esset; nihil alicui conferet cujusquam testimonio nisi visum et

cognitum, et in hunc modum multa pessima. Nos autem illi

doctrincB fidenter imputamus omnia quibus erat tcediosus. Impo-

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!