12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cap. v.] DE NUGIS CURIALIUM. 153

lenter auferunt et auctorem. Hoc solum deliqui, quod vivo.

Verumtamen hoc morte mea corrigere consilium non habeo. Nomina

nostra nominibus mortuorum in titulo mutavi. Sciebam

enim hoc placere. Sin autem, abjecissent illam, ut me. Volens

igitur huic insulscB providere paginulte, ne mittatur in coenum a

fago, latere mecum eam jubebo. Scio quid fiet jiost me. Cum

enim putuerim, tum primo sal accipiet, totusque sibi supplebitur

decessu meo defectus, et in remotissima posteritate mihi faciet

auctoritatem antiquitatis, quia tum ut nunc vetustum cuprum prae-

feretur auro novello. Simiarum tempus erit, ut nunc, non hominum

; quia prsesentia sibi deridebunt non habentes ad bonos pati-

entiam. Omnibus seculis sua displicuit modernitas, et qusevis

eetas a prima praeteritam sibi prsetulit ; unde quia non potuerunt

epistolam meam mea spreverunt tempora. Nee moveor, quia

mereor. Hoc solo glorior, quia ab invidia tutus sum, nihil in

me reperiet quod mordere dignetur. Non enim canis os rodit

siccum, nee venae vacuae adhaeret hirudo. Character hie siccus et

exsanguis sola fiet liber ineptia. Si moverer et mirarer magis, quod

Gillebertus Foliot nunc Lundunensis episcopus, vir morum et

sapientiae thesaurus, dives et clarus, stylo limpidissimo lucidus quia

scripsit, delirus dictus est, cum nihil aptius suo opere possit inve-

niri, nisi quia legi mirabilem ilium cocum dicentem,

Emiaus est lectus tibi Roma Marone.

Deinde vero plangens Homerum ait,

Et sua riserunt tempora Mseonidem.

Q,uis in scriptis Homero major ? quis Marone felicior ? quis con-

vitiatores horum attendens, non ferat suos patienter? Quis

oftendatur a malitia sui temporis, cum omnia secula consimilem

habuerunt ? Scribas ergo, Gilleberte, securus, ut divinae legis

inter occulta luceas, dulcesque nodos mellea solvas eloquentia;

suavi serenitate salebras aperi salubres asperum planens iter, et

reflexos dirige calles. Jam senectus et librorum usus tibi caeci-

CAMD. SOC.

X

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!