12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Cap. xvi.] DE NUGIS CURIALIUM. 27

secuivi, in crastino multum divinans et non inveniens, ecce sex

clerici viri magnifici, septimusque cum eis magister eorum Bruno,

petierunt instanter locum ilium ut oratorium ibi facerent. Lsetus

igitur episcopus, ut visionis suae felicem videns exitum, secundum

ipsorum rationem eis de proprio cellas et ecclesiam extruxit, et eos

cum benedictionibus introduxit. Est autem mons altissimus, et

in medio cacuminis profunda vallis et ampla, sterilis et inculta,

fontibus tamen abunda. Tresdecim habent cellulas,* in una prior,

in aliis singulis singuli fratres. Panem eis prior in Sabbato mi-

nistrat ad totam hebdomadam, legumen et olus ; tribus diebus in

septimana pane tantum contenti sunt et aqua. Non coraedunt

carnes nisi infirmi ; non emunt pisces, nee comedunt, nisi dati

fuerint eis unde possit omnibus distribui ; semper induti cilicio,

semper cincti, semper orant vel legunt. Nemo nisi prior cellam

utroque pede potest egredi ; priori licet, pro visitandis fratribus.

Diebus festis in ecclesia conveniunt, missam non cotidie sed

certis diebus audiunt. Hii non insidiantur vicinis, non cavillant,

non rapiunt ; non ingreditur ad eos femina ; non egrediunt ad eas.

Ad petitionem cujusdam viri potentis in terminis episcopatus sancti

* The following account of the mode of culum Stultorum of Nigellus Wireker, will

life of the Carthusians, given in the Spe- in some points illustrate our text

" Quid si Carthusiam me convertendo revertar,

Pellibus et tunicis pluribus utar ibi ?

Cella mihi dabitur quam solam solus habebo,

Nemo mihi socius, nemo minister erit.

Solus enim psallam, solusque cibaria sumam,

Et sine luce meum solus adibo torum.

Semper solus ero, cella retinente trimembri,

In qua continue pes meus alter erit.

Semper erunt prsesto, pulmento conficiendo,

In cella propria ligna, legumen, aqua. ******

Qualibet hebdomada ter pane cibantur et unda,

Non comedunt carnes sit nisi festa dies.

Et semel in mense vel bis dejure venire

Ad missam poterunt, si vacat, atque volunt."

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!