12.01.2013 Views

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

Gualteri Mapes. De nugis curialium distinctiones quinque

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Cap. ii.] DE NUGIS CURIALIUM. Il7

Nunc autem, optime rex, obtine veniam probosse nimium se-

quelae/^ Turn \\\a, " Certe gigantis ilia puella, cui detrahis quia te

non attraxit, animi constantis est et firmi, laudabilis etiam in his

quae tu vituperas ; sed tuus hie est mos, immo vitium. Modo

fleas, erumpant lacrimae, me qucB non sum gigas moturae, vel ilia

veniat, tua laus, tuus amor, quae gigantem vicit, cujus lacrimis

mortui resurgunt, irae placantur daemonum. O quam bene laudas

quam laudas, quam bene fletus ejus ut asseris cantibus praestat

Orphei, qui non nisi sub ancipiti pacto meruerunt Euridicen. Sed

quid ad has Amphion lacrimas ! hae fecissent Thebaeos sine carmine

muros. Toti sudavit utiliter orbi monstrorum domitor

Hercules, haec tamen si voluisset flesset utilius. Modo fleat ilia,

jubeat rex clarissimus. Hie oret: attende senatus, et certe

manebo salva regis et eorum reverentia victrix. Audiemus omnia."

Galo, " Praedictis odibilius audietis, et majus opprobrium quod

inter domini regis et assidentium ei preces tuasque negationes : ad

ultimum firmiter in meditatione figebam me die statuto, neque pro

fidejussione mea quam laceras neque pro alicujus alterius casus

damno vel lucro, decore vel honore, in loco destinato contra

gigantem armatum nee inerraem appariturum. Condixeramus

tamen sub juramento dominum nostrum regem et ipsum cum

utriusque partis exercitu plenius affuturos, quod nunc non oportet,

quia non erit mihi cum gigante congressus. Advocetur Her-

cules et in clava visit debita suae virtuti monstra suo reservatum

aenigma sudori Deo non homini titulos adjectos. En audistis

omnia, nee unum iota ignominae meae vobis celatum est ;

jacturae

praeteritae pudenda timoresque futuros palam feci. Quid amplius

est quo mihi nocere velit aut possit regina. Jam mihi nil restat,

nisi vastas inhabitare solitudines et hominibus insueta loca, fre-

quentiam omnium vitare gentium, et ut memoria mei quantocius

a facie terrae deleatur, ut instar Empedoclis ^thnae flammis insi-

liam, vel incumbam gladio Pirini, vel Neptuni me tradam belluis,

ne si diu vixero longum sibi infamiae signum et monimentum dede-

coris et probrosa ostensio digitorum gaudeant j hac luce quam velox

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!