Create successful ePaper yourself
Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.
Porphyra Anno III, numero VII, Aprile 2006

“L’ultima dinastia di Bisanzio: i Paleologi

1259-1453”

Magnifico et potenti viro Marchioni Estensi duci fer. Affini

nostro amatissimo.

! Nos simul quidam per eam, quam habemus ad claritatem tuam,

affectionem; simul autem propter nonnulla, que necesse habemus

ad eandem explanare; tali affectione permoti antea volebamus

aliquem mittere legatum nostrum ad ipsam; sed propter aliqua

temporalia incidentia huc usque fuimus prohibiti. Nunc autem,

cum et alia nonnulla pariter cogunt (sic) nos quempiam nostrum

istuc mittere, mittimus nostris ex nobilibus generosum et

familiarem d.nostre d. Athanasium Lascari equitem, qui

declarabit ad tuum splendorem nostram affectionem et de quibus

omnibus necessitatem habemus: qua propter neque latius

scribimus. Hoc tantum affirmamus quod quecumque ipse nobilis

explanabit, nostra verba sunt, ut ab illustri d. tua fidem

assequatur 251 , in his, que nostris verbis explicabit.

Mensis Novembris XVIIJ Indictione XIIIJ.

Demetrius despota palaeologus porphyrogennitus 252

LETTERA II.

di Costantino XIV Paleologo, ultimo Imperatore di

Costantinopoli.

in data dei 7 Aprile dell’anno 1451.

Costantinus in Cristo Deo fidelis imperator ac moderator

Romanorum, semper augustus, illustri et precellenti marchioni

Estensi et domino Ferrarie domino Burse, nostri imperii

peramabili, salutem et prosperos ad vota successus 253 .

Cum virum nobilem et egregium ser Andronicum Leontari

nostri legatum ad beatissimum patrem mitteremus, dignum

existimavimus pro amicitia, que inter nostros, qui vobis

affuerunt, et vos et vestros omnes, erat, quam vel maxime et nos

summis officiis prosequi statuimus, sibi committere, ut se ad vos

conferret, et nostri ex parte vobis nonnulla diceret. Placet itaque

sibi in omnibus fidem plenariam adhibere. Valete, cet.

Dat. Ex nostro palatio die 7 mensis aprilis 1451 ex

Costantinopoli.

251

Quindi chiaro si pare, che si questa come l’altre due Lettere de’ fratelli Paleologo possono con tutta proprietà chiamarsi

credenziali.

252

Notisi il nome ∆emetrius, scritto così col ∆ greco invece del D latino, per disattenzione del calligrafo greco.

253

Il Desposta Demetrio Paleologo usò anch’egli la stessa formula di felicitazione nella sua Lettera latina diretta a Carlo VII Re di

Francia l’anno 1455 (Du-Cange, Famil. Byz.p.244).

88

Rivista online a cura dell’Associazione Culturale Bisanzio