29.03.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.

urbis uti captae casum convolsaque vidit

limina tectorum et medium in penetralibus hostem,

arma diu senior desueta trementibus aevo

circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum 510

cingitur ac densos fertur moriturus in hostis.

aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe

ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus,

incumbens arae atque umbra complexa penates.

hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum, 515

praecipites atra ceu tempestate columbae,

condensae et divom amplexae simulacra sedebant.

'centum', quia barbarorum fuerat non

singulas coniuges habere, sed plures. aut illud

dicit 'plures feminas', ut Lucanus "cultus

gestare decoros vix nuribus rapuere mares",

hoc est feminis. Aut 'navas nuptas', ut aetatis

hoc nomen sit, non adfinitatis. aut 'centum

per aras', licet incongruum sit, quia sequitur

"haec ara tuebitur omnes", et unus per

centum aras occidi non poterat. est autem

haec plena adfectu et dolore repetitio.

qvos ipse sacraverat ignes ut "et religiosa

deorum limina": per quod ostenditur

latenter, nihil prodesse religionem. foedantem

autem est cruentantem. Sallustius in I. "cum

arae et alia diis sacrata supplicum sanguine

foedarentur". et Terentius in eunucho "pro

deum fidem, facinus foedum, o infelicem

adulescentem".

qvinqvaginta illi thalami 'illi' celebrati ab

Homero. et bene de thalamis verum expressit

numerum; potest enim unus thalamus plures

habere coniuges. et est zeugma 'quinquaginta

thalami procubuere, et postes superbi'.

avro barbarico id est aut multo; aut cultu

barbaro, quia barbari copiae magis quam

elegantiae student; aut a barbaris capto; ut

vere barbaro, id est Phrygio, quia p©j m¾

“Ellhn b£rbaroj. nam et Homerus Phrygas

barbaros appellat, et Vergilius "barbara

tegmina crurum".

spes tanta nepotvm aut nepotes significat qui

essent futuri magnae spei, aut conubia, de

quibus sperabantur tanti nepotes, ut "modo

namque gemellos spem gregis". spoliisqve

svperbi hoc enim fuit moris antiqui, ut ipse in

septimo "captivi pendent currus curvaeque

secures".

teneant danai qva deficit i. ignis potuit

deficere, Danai non potuerunt.

forsitan et priami fverint qvae fata reqviras

bene de Priamo obtulit narrationem, quia

leviter strinxerat 'Priamumque per aras

sanguine foedantem quos ipse sacraverat

ignes'. et bono usus est ordine, ut ante rei

publicae, post regis, inde privati, hoc est sua

fata narraret. hoc est illud "multa super

Priamo rogitans, super Hectore multa". de

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!