29.03.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Hic vero victus genitor se tollit ad auras

adfaturque deos et sanctum sidus adorat. 700

'Iam iam nulla morast; sequor et qua ducitis adsum,

di patrii; servate domum, servate nepotem.

Vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troiast.

Cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.'

Dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis 705

auditur, propiusque aestus incendia volvunt.

'Ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;

ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit;

quo res cumque cadent, unum et commune periclum,

una salus ambobus erit. Mihi parvus Iulus 710

sit comes, et longe servet vestigia coniunx.

relictas, quae ostendunt remansuros in

diversis partibus socios; quod 'longo limite',

ostendit errorem; quod 'sulcum' dicit,

significat longum 'maris aequor arandum';

quod ait 'sulphure fumant' divini ignis odor

ostenditur; fulgura enim odor sulphuris

sequitur; ex fumo autem mors Anchisae,

sicut eius oratio sequens indicat. 'cedo

equidem', quasi dicat, licet sciam me esse

moriturum. et bene quamdiu vivit Anchises,

totum ei conceditur. quidam fumo bellum,

quod in Italia futurum erat, significari

tradunt.

victvs genitor quasi pertinax et a pristino

proposito recedens.

se tollit ad avras verbum augurum, qui visis

auspiciis surgebant e templo: unde est

'extemplo'.

adfatvrqve deos agit diis gratias. vel certe

invocat.

iam iam nvlla mora est et 'cedo equidem'

ostendit eum Aeneae dictis consensisse.

dii patrii servate domvm servate nepotem:

vestrvm hoc avgvrivm hic ostendit, Anchisen

ea quae optabat per impetrationem augurii

meruisse: augurium enim est exquisita

deorum voluntas per consultationem avium

aut signorum. perite ergo signum de caelo

'augurium' dixit. ideo et adiecit 'servate

domum', id est genus, familiam: 'servate

nepotem', a quo certum erat Romanam

prolem propagatum iri.

vestroqve in nvmine troia est in vobis habeo

Troiam: propter illud "has mihi servassent

sedes". alii ita exponunt: augurium

numenque vestrum efficiat, ne putem Troiam

perisse.

cedo cedere proprie dicitur qui contra

sententiam suam alteri consentit, ut

"cedamus Phoebo". comes ire recvso tantum

ad solatium itineris, quippe moriturus, ut in

sexto Aeneas "ille meum comitatus iter". vult

enim Vergilius etiam Aeneae concedere

patris peritiam.

dixerat ille hic distinguendum. alii 'ille' et

'ignis', sed male.

et iam dum negat, dum ostenduntur auspicia.

propivsqve [quamvis secreta domus sit.]

propter illud "arboribusque obtecta

recessit". et est ordo: incendia propius

volvunt aestus, id est calorem. unde etiam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!