29.03.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Tum vero omne mihi visum considere in ignis

Ilium et ex imo verti Neptunia Troia: 625

ac veluti summis antiquam in montibus ornum

cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant

eruere agricolae certatim, illa usque minatur

et tremefacta comam concusso vertice nutat,

volneribus donec paulatim evicta supremum 630

congemuit traxitque iugis avolsa ruinam.

Descendo ac ducente deo flammam inter et hostis

expedior: dant tela locum flammaeque recedunt.

numina, cuius praesentis radii intervenientes

anaereticos temperant.

apparent dirae facies] [vel] quia 'dirae'

appellantur quae sunt in ministerio Iovis,

quando morbos aut letum aut bellum

hominibus molitur, quia in XII. ait "dicuntur

geminae pestes cognomine Dirae".

nvmina magna quia Iovem Iunonem

Neptunum et Minervam dixerat.

tvm vero quia ante et ab Hectore audierat, et

per se viderat everti Troiam, sed non

omnem; singulas enim res viderat, ut "iam

proximus Ucalegon". vel 'tum vero', quando

et dii visi sunt saevientes.

et ex imo verti quia superiori excidio, quando

ab Hercule expugnata est, nec omne Ilium

conciderat, nec ex imo fuerat Troia subversa.

per haec ergo fit certior causa fugiendi.

ornvm p . . . Oceani filia, a Sarpedone, Ilii

filio, adamata est. quem cum [veni]

sprevisset, faciente Venere, Iasonem tunc ad

Colchos euntem inefficaciter adamavit. quo

absente ad luchi conficeretur, in hanc

arborem dicitur commutata.

ferro et bipennibvs] žn di¦ duo‹n. ferro et

bipennibvs tautologia est.

ervere pro deicere et est acyrologia.

vsqve tam diu.

minatvr aut 'eminet', ut "minaeque

murorum": aut 'movetur'.

tremefacta comam solita figura. 'comam'

autem pro ramis, per illam metaphoram

"tondentur cytisi".

vvlneribvs pro ictibus.

ivgis cacuminibus montium.

rvinam aliarum scilicet arborum.

ac dvcente deo secundum eos qui dicunt,

utriusque sexus participationem habere

numina. nam ait Calvus "pollentemque deum

Venerem". item Vergilius "nec dextrae

erranti deus afuit", cum aut Iuno fuerit, aut

Allecto. est etiam in Cypro simulacrum

barbatae Veneris, corpore et veste muliebri,

cum sceptro et natura virili, quod

''AfrÒditon vocant, cui viri in veste muliebri,

mulieres in virili veste sacrificant.

dvcente deo] [quamquam] veteres 'deum' pro

magno numine dicebant. Sallustius "ut tanta

mutatio non sine deo videretur".

dant tela locvm f. r. illi reddidit 'flammam

inter et hostes expedior'. hic est hiatus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!