29.03.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui,

et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae 660

teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto

iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,

gnatum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.

Hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis

eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque 665

Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam

alterum in alterius mactatos sanguine cernam?

Arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima uictos.

Reddite me Danais; sinite instaurata revisam

proelia. Numquam omnes hodie moriemur inulti.' 670

Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram

insertabam aptans meque extra tecta ferebam.

Ecce autem complexa pedes in limine coniunx

haerebat parvumque patri tendebat Iulum:

'Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum; 675

sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,

hanc primum tutare domum. Cui parvus Iulus,

cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?'

peritvrae bene 'periturae' dixit, non

'perditae', quia adhuc posse videatur evadere

per suam et Anchisae fugam; ideo autem

'addere', tamquam magnam portionem exitio

Troiae genus Anchisae coniungeret.

ivvat delectat, quasi malum illi voluptati sit.

patet isti apocope est pro 'istic'. pronomen

enim esse non potest, quia non praecedit

nomen.

mvlto priami de sangvine quasi bis sanguinem

fuderit Priamus, quia et filium eius Pyrrhus

occiderit.

natvm ante ora patris his rebus terret eum,

qui non potest mortem timere. obtrvncat

obtruncare consuevit.

hoc ideo. qvod propter quod.

arma, viri, ferte arma notant hoc critici, quia

saepius armari aliquos dicit, cum exarmatos

nusquam ostendat: qui nesciunt, non omnia a

poeta, ut supra diximus, dici debere. nam et

diem describit, nocte non praemissa.

superfluo enim dicuntur ea quae necesse est

fieri. quis enim domum ingressus, non arma

deponat? vel quia ad auferendum patrem

arma deposuerat; vel quia armis Graecorum

fuerat armatus.

vocat lvx vltima victos id est victis moriendum

est.

reddite me danais vel quibus me sustulit

mater; vel tamquam quaerentibus et invenire

cupientibus. et bene 'reddite', quasi

retineatur; nam ideo ait 'sinite'. instavrata

renovata; quod verbum et de feriis et de

scaenis solebat apud veteres usurpari.

nvmqvam pro non, ut "numquam hodie

effugies".

insertabam cunctationem ostendit hoc verbo

eius, qui nec ire ad proelium velit, nec

domum relinquere. sic et 'ferebam' dixit.

patri melius 'patri', quam 'mihi'. tendebat

offerebat, sed manibus eum gestans.

si peritvrvs abis argumentum dilemma, id est

conplexio, quae adversarium ab utraque

parte concludit.

expertvs quidam participium praeteriti

temporis [sed] vim praesentis habere volunt,

quia praesens deficit.

tvtare domvm hoc est cui defensori

relinquimur, si tu deseris?

cvi parvvs ivlvs interrogantis est. et simul

epitheto commendat aetatem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!