29.03.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,

unus natorum Priami, per tela, per hostis

porticibus longis fugit et uacua atria lustrat

saucius. illum ardens infesto uulnere Pyrrhus

insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta. 530

ut tandem ante oculos euasit et ora parentum,

concidit ac multo uitam cum sanguine fudit.

hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,

non tamen abstinuit nec uoci iraeque pepercit:

'at tibi pro scelere,' exclamat, 'pro talibus ausis 535

di, si qua est caelo pietas quae talia curet,

persoluant grates dignas et praemia reddant

debita, qui nati coram me cernere letum

fecisti et patrios foedasti funere uultus.

at non ille, satum quo te mentiris, Achilles 540

talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque

supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro

reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.'

pleonasmos.

vacva 'vacua' magna, quae difficile

conplentur. an 'vacua', quia in unum ad

aram confugerant? an 'vacua' iam sine

defensoribus?

infesto vvlnere bonum schema: 'vulnus' pro

telo. infesto vvlnere] an 'vulnus' quod inflixit,

an quod infligeret?

premit urget, ut "apri cursum clamore

prementem": alibi 'premit' interficit, vel

opprimit, ut "armigerumque Remi premit".

vt tandem ante ocvlos hoc ideo describitur, ut

et contra propositum Priamus incitetur.

evasit pervenit: ut "quam timeo, quorsum

evadat".

vitam cvm sangvine fvdit modo eos sequitur

qui sanguinem sedem vitae volunt, alibi eos

qui ipsum sanguinem vitam volunt: ut

"purpuream vomit ille animam". potest

[tamen] kat¦ tÕ siwpèmenon intellegi

iterum vulneratum Politen.

hic id est 'tunc'.

media autem manifesta. aut certe [potest]

secundum consuetudinem dictum; neque

enim est mors prima, media, postrema. et

potest referri vel ad Priamum, vel ad Politen.

non tamen abstinvit n. v. i. q. p. bene Priamo

animositatem regiam dedit, ut mori honeste

velit.

at tibi pro scelere exclamat ordo est 'atque dii

persolvant grates dignas'.

avsis quidam praesumptum tradunt, nec

posse in prosa dici.

siqva est vel secundum Epicureos, vel

desperat, quia inpune ante aras conspicit

caedes.

cvret ulciscatur.

grates prout res fuerit, vel in bonis vel in

malis dicuntur, sicut praemia.

coram modo adverbium [temporis] est, quia

verbo cohaeret: ut "coram quem quaeritis

adsum". et 'coram' ad personam certam

refertur, 'palam' ad omnes.

me cernere de spectaculo queritur, non de

morte, quia iure belli Politen Pyrrhus

occiderat. sed cur ante oculos patris?.

foedasti crudeles impiosque fecisti.

fvnere cadavere: ab eo quod praecedit id

quod sequitur. 'funus' enim est iam ardens

cadaver: quod dum portatur, 'exequias'

dicimus: crematum iam 'reliquias': conditum

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!