29.03.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Quaerenti et tectis urbis sine fine furenti

infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae

visa mihi ante oculos et nota maior imago.

Obstipui, steteruntque comae et vox faucibus haesit.

Tum sic adfari et curas his demere dictis: 775

'Quid tantum insano iuvat indulgere dolori,

o dulcis coniunx? non haec sine numine divom

eveniunt; nec te comitem hinc portare Creusam

fas aut ille sinit superi regnator Olympi.

Longa tibi exsilia et vastum maris aequor arandum: 780

et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva

inter opima virum leni fluit agmine Thybris.

quibus consecrationis lege concessum est.

primo autem apud Athenienses statutum est

ab Herculis filiis, quos insequebantur hi, qui

erant a patre oppressi, sicut docet in

duodecimo Statius. hoc asylum etiam

Romulus imitatus est: unde est "quem

Romulus acer asylum rettulit", non 'statuit'.

quem locum deus Lucoris, sicut Piso ait,

curare dicitur. sunt quidam qui dicunt, ideo

Graecos in templo Iunonis, quod asylum erat,

praedam convexisse vel captivos conclusisse,

quod ibi caedem fieri non liceret: et ideo

feminas et pueros clausos, quod imbellis esset

aetas et sexus, quibus etiam hostes parcere

consueverunt.

phoenix Achillis magister.

hvc pro illuc.

gaza census, Persarum lingua. et est numeri

singularis tantum.

mensaeqve deorvm postquam 'excessere

omnes adytis'.

crateresqve avro solidi qui sunt vel inaurati,

vel laminis tecti, vel incrustati. captivaqve

vestis pro captivorum, et est nota elocutio.

longo ordine longa multitudine, ut in sexto

"unde omnes longo ordine posset", cum non

dicat 'per ordinem'. non enim ordo erat in

multitudine.

avsvs quia inter hostes.

voces iactare quae contrariae sunt latere

cupienti. et inquirendi officium ad vocem

transtulit propter noctem. 'voces' vero, quia

'iterumque iterumque vocavi'.

avsvs q. v. i. p. v.] [et] hic ostendit, et se fato

evasisse, et fato coniugem perdidisse.

tectis per tecta. et est antiptosis.

infelix simvlacrvm mihi, non sibi: ut "quae

potui infelix?" per 'simulacrum' autem

apotheosin ostendit, quia simulacra deorum

sunt, umbrae inferorum. sic Ulixes in

Homero apud inferos umbram Herculis

cernit, quia post mortem umbrae inferos,

animae caelum petunt.

maior imago quia umbra maior est corpore.

et per hoc mortuam vult ostendere, aut ex

homine deam factam.

stetervntqve comae prae horrore.

tvm sic adfari infinitus modus pro indicativo.

et hic versus in plerisque dicitur non fuisse.

qvid tantvm consolatio est; sequitur etiam

divinatio, quae animis liberatis corpore

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!