29.03.2013 Views

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

Plinius, naturalis historia 35,98 - Lettere e filosofia

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

Abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.

Rursus in arma feror mortemque miserrimus opto. 655

Nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?

'Mene ecferre pedem, genitor, te posse relicto

sperasti tantumque nefas patrio excidit ore?

Venere concubuisse iactabat. sane afflati

tactique dicuntur capti membris, ut "tactus

etiam ille, qui hanc urbem condidit,

Romulus".

afflavit ventis bene dixit, quia scit, non iaci

fulmina, nisi cum flatu ventorum, ut in VIII

"tris imbris torti radios, tris nubis

aquosae addiderant". sane de fulminibus hoc

scriptum in reconditis invenitur "quod si

quem principem civitatis vel regem fulmen

afflaverit, et supervixerit, posteros eius

nobiles futuros et aeternae gloriae". Fabula

sane talis est: cum inter aequales epularetur

Anchises, gloriatus traditur de concubitu

Veneris. quod cum Iovi Venus questa esset,

emeruit, ut in Anchisem fulmina mitterentur;

sed Venus cum eum fulmine posse vidisset

interimi, miserata iuvenem in aliam partem

fulmen detorsit, Anchises tamen afflatus igne

caelesti semper debilis vixit.

nos contra praepositiones vel adverbia in 'a'

exeuntia modo producunt ultimam litteram,

excepto 'puta' et 'ita', apud En-

nium et Pacuvium brevia sunt. hinc est quod

etiam numerorum nomina indeclinabilia

producuntur, ut "triginta magnos". ea vero

quae declinantur brevia sunt secundum

rationem nominum in 'a' exeuntium.

effvsi lacrimis pro effusi in lacrimas.

omnisqve domvs modo familiam, alias

domicilium, inter-dum re vera domum.

fatoqve vrgenti simile est ut

'currentem incitare', 'praecipitantem

impellere'.

rvrsvs in arma feror quasi quodam doloris

impetu, quod pater liberari non acquiesceret.

mortem opto contra fatorum vim et matris

auxilium. nam qvod consilivm quasi vetuerit

regina audito 'mortemque miserrimus opto',

sic respondet Aeneas 'nam quod consilium

aut quae iam fortuna dabatur'?

mene probatae pietatis filium. nam

pronomina habent vim suam, nonnumquam

et emphasin, ut "cantando tu illum?" sane

'mene efferre pedem genitor' et cetera

rhetorice per deliberationem tractatur, an

Aeneae relicto patre fugiendum sit.

posse plus est quam velle.

nefas scelus. excidit bene excusat patrem

dicendo 'excidit', et ipsam temperat

obiurgationem.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!