18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 104 / de 145

appetitus, quae post peccatum manet. Sed hoc movent theologi et ideo

breviter dicendum quod appetitus et voluntas sunt duae potentiae

distinctae sequentes diversas cognitiones, et ideo ad diversa *

inclinantur, et una trahit aliam post se non necessitando, sed inclinando aliquo

modo. Nec repugnat eamdem animam per diversas potentias contraria

appetere, maxime si per unam potentiam coercet inclinationem

alterius. Vide de hoc 1.2, q 9, a 2.

20 Octavum argumentum petit aliam difficultatem, scilicet an

Deus possit necessitare vel cogere voluntatem. De qua D Thomas, 1 p,

q 89, a 1; 1.2, q 6, a 4. Breviter dicitur, quia res theologica est,

quod licet voluntas de se sit libera, tamen potest necessitari a Deo,

nam “cor regis in manu Dei est, et quocumque voluerit vertet illud.”

Est enim omnipotens et dominus voluntatis. Neque est simile quod in *

argumento adducitur, nam res quae necessario operatur est materialis

et inferioris ordinis, et ideo ex se est incapax libertatis ex natura sua, et

ideo neque a Deo potest illi conferri, nam libertas debet esse ab *

intrinseco. Dicit enim intrinsecum quoddam dominium supra actus

proprios, et ideo non potest intelligi quod ab extrinseco libertas alicui

tribuatur. At vero necessitas est ab extrinseco, et ideo rei, quae ex natura

sua libera est, Deus potest necessitatem inferre, non tamen potest Deus *

violentiam inferre voluntati, nam violentum dicitur quod est contra *

voluntatem et inclinationem; voluntas autem non potest velle aliquid

contra suam voluntatem, nam eo ipso quod vult, iam habet

voluntatem et inclinationem ad illud. Et ideo coactio in voluntate

contradictionem implicat. Sed de his omnibus latius suis locis.

QUAESTIO 3.

Quaenam sit perfectior potentia, intellectus an voluntas.

1 Haec quaestio ultima est de potentiis animae rationalis, nam

postquam de illis singillatim dictum est, complementum doctrinae

postulat ut eas inter se comparemus. Quae quaestio etiam de potentiis

sensitivis tractari possit, tamen relicta in hunc locum est, quoniam in

his potentiis spiritualibus melius intelligetur difficultas et facile poterit

adaptari reliquis.

Videtur ergo quod voluntas praemineat intellectum:

1º, Quia habet nobilissimum obiectum. Respicit enim ipsam *

rationem boni; prima autem et potissima perfectio rei videtur eius *

bonitas.

Confirmatur, nam bonum dicit ordinem ad existentiam;

verum autem, quod est obiectum intellectus, ab existentia abstrahit;

illud autem videtur eo perfectius quo ordinem habet ad *

existentiam, nam existentia est prima et potissima perfectio rei.

Secundum argumentum, ex actibus. Nam perfectior est

actus voluntatis quam actus intellectus, si perfectissimum actum ad

perfectissimum comparemus; ergo et voluntas est perfectior, nam illa

potentia est perfectior quae in meliore actu potest se explicare. *

Antecedens probatur, quia perfectissimus actus voluntatis est dilectio Dei, et

perfectissimus intellectus est Dei cognitio; melior autem est amor Dei

quam cognitio, iuxt a illud Pauli: “Maior autem horum est caritas.”

Confirmatur, nam ordines angelorum distinguuntur *

secundum eorum perfectiones et Seraphim collocantur in superiori

gradu quam Cherubim, quia isti excedunt in cognitione, illi in amore;

ergo amor est perfectior.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!