18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 63 / de 145

fuga, illi qui in actu exercito ordinantur ad illam, ut imperium, sunt

magis practici quam illi qui tantum iudicant in actu signato hoc esse

faciendum. Omnes tamen possunt dici practici absolute, quia omnes

habent pro fine opus.

Sed contra. Omnis actus intellectus est practicus, nam

omnis ille est excitativus voluntatis, saltem ad delectationem; et cognitio

Dei est pra ctica, quia est motiva voluntatis.

Respondetur negando sequelam, nam actio practica non *

dicitur illa qua potest aliquis effectus sequi in voluntate, ut D Thomas

notat, De veritate, q 14, a 4, sed illa quae est directiva operum *

voluntatis, et ad hoc tendit ex genere suo, et huiusmodi est omne dictamen

intellectus circa res agendas vel fugiendas; et huiusmodi etiam sunt

omnes actus consilii, qui inducunt ad operandum, quamvis efficaciter

id non faciant, nam hoc non est de ratione omnium actuum *

practicorum, sed tantum quod ad id tendant.

11 2º, colligitur ex dictis quidnam sit actus practicus, quid

vero praxis. De quo plurimi disputant tam metaphysici quam

theologi.

Quidam enim affirmant praxim necessario debere esse *

operationem intellectus.

Alii vero, ut Scotus, Soncinas, etc, definiunt praxim esse *

operationem necessario alterius potentiae ab intellectu.

Tamen forte dissensio est de nomine, nam actus practicus

dicitur ille actus intellectus quo ordinat aut dirigit operationem aliquam,

praxis vero dicitur illa operatio quae regulatur et ordinatur per

actionem practicam intellectus, nam “praxis” nomen graecum est, latine

“operationem” significans. Et hic videtur communis usus

vocabulorum. Et ita communiter praxis est actus alterius potentiae ab

intellectu; actus vero practicus est elicitus ab ipso intellectu.

12 Sed an aliquando praxis sit actus elicitus ab intellectu posset *

dubitari. Communiter id negatur.

Sed dicendum quod actus intellectus dupliciter possunt *

considerari:

Uno modo, ut operatio quaedam est secundum substantiam

suam tantum, et ut sic est verus vel falsus, et speculatio quaedam est.

Alio modo, potest considerari actus intellectus ut obicitur actui

voluntatis, et eligitur a voluntate, et imperatur a prudentia, et ut sic

actus intellectus est bonus vel malus. Et hoc modo actus intellectus est

praxis, nam sunt actus voluntarii et morales et virtutes vel vitii.

Unde quando D Thomas, 1.2, q 57, a 1, ad 1, ait habitum *

practicum dirigere opus exterius, id est, alterius potentiae ab intellectu,

non intelligendum est necessario et semper, sed communiter tantum,

nam prudentia etiam dirigit actus intellectus, quantum ad usum; vel

certe intelligitur quod immediate dirigit actum alterius potentiae,

nempe voluntatis; mediate vero potest dirigere actum intellectus,

inquantum sub electione voluntatis cadit.

13 3º, colligitur decisio quaestionis propositae, cuius conclusio sit:

Intellectus practicus et speculativus non sunt duae, sed una potentia

tantum et realiter et formaliter.

Ita D Thomas, supra, asserens hos intellectus tantum differre

secundum modum concipiendi nostrum.

Et ratio est, quia obiectum adaequatum intellectus est unum

formaliter, nempe intelligibile, sub quo continentur practicum et *

speculativum tamquam partialia et eorum actus tamquam comprehensa

sub adaequato obiecto, ut supra in simili dicebamus de sensu

interiori.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!