DE ANIMA - Telefonica.net
DE ANIMA - Telefonica.net
DE ANIMA - Telefonica.net
You also want an ePaper? Increase the reach of your titles
YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.
p. 7 / de 145

communem esse unam potentiam per se, phantasiam vero esse aliam, cum

qua identificantur memoria, aestimativa, etc. Ita opinatur Perezius,

hoc libro, cap 3, q 1; citat in eam sententiam Turisanum, lib 2 In *

artem Galeni, comm 17; et Venetus, hic.

Alii vero dicunt sensum communem et phantasiam esse unam

potentiam, aestimativam vero et memoriam esse aliam distinctam.

Hanc opinionem tenet Marcellus, lib 4 suarum Traditionum.

Tertia opinio est ponentium tres potentias interiores, nempe

phantasiam, quam dicunt esse idem cum sensu communi, *

cogitativam, quam rationem vocant, et memoriam. Tenet Galenus, lib De

differentiis symptomatum, cap 3; Nysenus, 4 De viribus animae, cc 6 et

7; Damascenus, lib 2 De fidei, cc 17 et 20; Nemesius, De natura *

hominis, cap 6; Valles, lib 2 Controversiarum.

Sed oportet hic advertere quod Galenus per rationem *

ipsum intellectum intelligit, quem putat esse potentiam organicam, ut

patet ex 7 De placitis, cap 3, ubi ait quod cerebrum habet in se *

munus, ut “imaginationem, memoriam intellectionemque” efficiat.

Non est autem intelligendum alios auctores scholasticos in hoc sensu

sequi illum, sed forte per rationem intelligunt ipsam cogitativam.

Quarta opinio quattuor distinguit sensus interiores, nempe

sensum communem, phantasiam, aestimativam seu cogitativam et *

memoriam. Tenet D Thomas, 1 p, q 78, a 4; et q De Anima, a 13; opusc.

43, cap 4 et schola illius. Idem Averroes, 3 De Anima, tx 6;

Iandunus, 2 De Anima, q 37; et alii. Et haec est communis sententia.

Quinta opinio ponit quinque sensus interiores: quattuor *

dictos et praeterea imaginativam, quam ponunt esse potentiam *

distinctam a phantasia. Tribuitur Avicennae, fen 1 can, doctr 6, cap 5.

Tenet Albertus, Summa de homine, tract De imaginatione, 2 De Anima,

tract 4, cap 7, et lib 3, tract 1.

Sexta opinio ponit sex sensus interiores, nempe quinque *

distinctos et reminiscentiam, quam ponit a memoria distinctam.

14 Contra primam opinionem. Inter has opiniones, prima sine *

sufficienti fundamento loquitur, nam, ut videbimus, qua ratione *

distingueretur communis sensus a phantasia, eadem esset distinguenda ab

aliis.

Fundamentum secundae. Secunda habet probabile fundamentum,

quod coincidit cum quarto.

Fundamentum tertiae. Tertia solum fundatur in quadam *

experientia desumpta ex infirmitate, non tamen procedit ex propriis *

fundamentis, nempe ex obiectis et actibus distinguendo potentias, et ideo

non placet. Fundamentum autem eius solvetur quaestione sequenti.

Fundamentum quartae. Quarta ergo opinio, quae inter citatas est

probabilior, duplex habet fundamentum:

Primum est cognitionem sensitivam, aliam fieri per species

sensatas, aliam per insensatas, et potentias cognoscentes per illas esse

diversas, nam potentiae cognoscentes per species sensibiles *

diversarum rationum diversae sunt.

Et confirmatur, nam iudicium practicum et *

speculativum sunt actus diversi pertinentes ad diversas potentias; sed potentia

cognoscens per species sensatas cognoscit speculative, sine ordine ad

prosecutionem vel fugam; cognoscens vero per species insensatas

practice iudicat esse fugiendum, etc. quia cognoscit sub ratione *

convenientis vel disconvenientis.

Secundum fundamentum est quod in potentiis sensitivis

potentia cognoscens in praesentia obiecti et in absentia sunt distinctae.

Probatur, nam potentia cognoscens in praesentia debet *