18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 94 / de 145

QUAESTIO 1.

De obiecto et actibus voluntatis.

1 In hac quaestione materiam de obiecto et actibus voluntatis

simul comprehendimus, quoniam quod ad Philosophiam naturalem

attinet, nihil fere dictis dicendum superest.

Et circa obiectum est prima conclusio: Obiectum *

voluntatis est bonum in communi.

Patet ex dictis, q 2, d 10, nam obiectum potentiae appetitivae

debet esse res aliqua sub ratione boni; sed voluntas est potentia *

appetitiva; ergo eius obiectum est aliqua ratio boni; et non ratio aliqua *

particularis boni, quia nullum est bonum ad quod voluntas ferri non possit,

ut patet discurrendo; ergo debet esse ratio communis boni ut sic.

Confirmatur. Quia voluntas est in supremo gradu *

potentiarum appetitivarum; ergo est potentia universalissima in illo genere;

ergo habet universalissimum obiectum, quod est bonum in communi.

Confirmatur. Voluntas consequitur intellectum; ergo eius

actus tantum se extendit quantum apprehensio intellectus; sed *

intellectus potest omne bonum apprehendere; ergo, etc. Quomodo ergo *

voluntas potest versari circa malum, patet in quaestione citata.

2 Sed arguit Scotus quod ens, etiam non bonum, sit obiectum

voluntatis, quoniam ens universalius bono est, nam etiam malum *

habet rationem entis; sed voluntas est potentia universalissima; ergo.

Respondetur, 1º, quod est universalissima in suo genere,

secundum rationem potentiae appetitivae et in illo genere debet

habere universalissimum obiectum; huiusmodi autem est bonum, ut patet

ex dictis; ergo.

2º, dicitur quod bonum est ita universale ac ens, nam est passio

convertibilis in illo; malum autem potius est privatio entis, et si est ens,

est inquantum fundatur in bono.

Sed dices: Sicut se habet intellectus ad verum, ita voluntas

ad bonum; sed obiectum intellectus non assignatur verum, sed ens;

ergo nec voluntatis bonum.

Respondetur esse quaestionem de nomine, nam etiam

obiectum intellectus potest assignari verum ut sic, tamen communiter

dicitur ens, quia est clarior eius ratio.

Sed est differentia inter has duas potentias, quod intellectus non

in omni actu suo cognoscit distincte rationem veritatis in actu signato,

semper tamen cognoscit rationem entis in unaquaque re, et *

cognoscendo entitatem, cognoscit etiam veritatem; ad assentiendum tamen

cognoscit distincte veritatem. Unde respectu actus assentiendi est

proprie dictum quod intellectus versatur circa verum, scilicet *

assentiendo, nam cognoscendo potius versatur circa ens, tamquam circa *

rationem cognitam. At vero voluntas ad amandum non tantum requirit

cognitionem rei, ut res est, sed etiam cognitionem obiecti secundum

bonitatem suam, nam nisi ratio boni cognoscatur, voluntas non

appetit, quod est signum voluntatem ferri in rationem boni, tamquam in *

rationem volitam. Et ideo, etc. Haec de obiecto voluntatis.

3 De actibus voluntatis. Circa actus voluntatis oportet *

notare quod in voluntate reperiuntur primo omnes actus illi qui

inveniuntur in appetitu sensitivo, scilicet amor, desiderium, etc., licet

superiori modo, quoniam isti actus in voluntate sunt spirituales, non

adeo dependentes a passionibus naturalibus corporis et possunt ferri

circa finem et circa media, nam tam finis quam medium habent *

rationem boni, et utrumque cognoscitur ab intellectu sub propria ratione; et

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!