18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 65 / de 145

hominem ad rectam operationem in illo genere.

Prima rectitudo operationis est rectitudo ad bonum simpliciter,

quia est bonum hominis, ut homo est. Secunda rectitudo est ad

bonum secundum quid, quia est bonum hominis, non ut homo est, sed

ut talis vel talis artifex. Prima rectitudo pertinet ad prudentiam et

actus concomitantes illam, nam haec tendit ad rectitudinem

simpliciter voluntatis et appetitus. Secunda vero pertinet ad artes.

Et ideo dixit Aristoteles quod magis vituperatur prudens si *

volens erraverit quam si nolens; et artifex plus vituperatur si nolens *

erraverit quam si volens, quia in prudentia requiritur rectitudo

appetitus, in alio non.

17 Notandum est, 2º, quod inter operationes humanas

quaedam sunt quae transeunt in exteriorem materiam, et per quas fit

aliquid manens, transacta actione. Aliae vero sunt operationes quae

non transeunt in exteriorem materiam, sub quibus comprehenduntur

omnes illae quae non habent aliquid operatum, illis transactis, ut sunt

canere, etc. Primae operationes dicuntur “factiones” proprie.

Aristoteles ergo in dictis locis agibile vocat illud quod est eligibile

simpliciter. Et ita solam prudentiam ait versari circa agibile; artem vero omnen

circa factibile. Unde prudentiam vocat habitum cum ratione activum,

artem vero habitum cum ratione factivum. Idem habet 1 Magnorum

Moralium, cap ultimo.

Sed Alexander Aphrodisius, 6 Metaphysicae, cap 2, quem *

videntur sequi D Thomas, 1.2, q 57, a 3, ad 3, distinguunt duplices

artes: aliae quae versantur circa agibilia, et istae dicuntur “liberales”;

et sunt omnes illae quae circa actionem immanentem versantur, et

aliae artes quae versantur circa factibilia, et dicuntur “serviles”. Et

priores artes distinguuntur a prudentia, nam prudentia versatur circa

agibile simpliciter, dirigendo bonitatem et rectitudinem simpliciter

actionis. Artes vero sunt circa agibile secundum quid, ut diximus.

Sed contra. Ergo Dialectica est scientia practica, nam est ars *

directiva operationum humanarum et regula earum.

Respondetur. Quantum ad modum ita est, tamen *

simpliciter excipitur ab omnibus artibus et speculativa simpliciter dici potest,

quia dirigit speculationem, ut speculatio est, ut suo loco diximus.

18 Sed restat dubium circa dicta, an unus et idem habitus

possit esse practicus et speculativus. Et videtur quod non. Diximus enim

distingui essentialiter.

Respondetur quod inter habitus infusos aliqui sunt

practici et speculativi, quia simul perficiunt intellectum secundum

aliquas operationes utriusque generis; huiusmodi est fides supernaturalis

et dona Spiritus Sancti, quae illi correspondent, ut docet D Thomas,

2.2, q 4, a 2, ad 3; qq 8 et 9; huiusmodi etiam est Theologia.

Et ratio est, quia isti habitus, cum habeant supremum obiectum,

nempe Deum, ad quem omnia ordinantur, tractando de Deo maximam

speculationem attingunt, tamen quia simul agunt de his quae ad

illum ordinantur, inter quae continentur operationes humanae,

ideo etiam habent aliquid operationis. Inter alios vero inferiores *

habitus, quidam sunt mere speculativi, ut Metaphysica; quidam mere

practici, ut prudentia; quidam aliquid ex utroque videntur participare, ut

Philosophia moralis, quae quidem practica videtur esse partim, et

speculativa partim, ut insinuat Aristoteles, in 1 Ethicorum. Unde

speculativum et practicum sunt differentiae essentiales, quando habitus illis

adaequantur, at vero quando habitus habent quemdam superiorem

modum, potest de utroque aliquid participare, et intellectum sub

utraque ratione perficere.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!