18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 14 / de 145

de memoria sensibilium, nam memoria earum rerum quae sub sensu

cadere non possunt, qualis in nobis tantum reperitur, ad intellectum

pertinet, ut infra.

Ad secundum, Themistius, hic, cap 11, ait apes

et formicas habere memoriam. Idem Albertus, tract 1, cap 7; D *

Thomas, 1 Metaphysicae, lect 1, ubi Aristoteles videtur dicere idem;

Averroes, 3 De Anima, cap 3. Et ratio est, nam ista animalia sunt

valde artificiosa, de quibus Aristoteles, 9 De historia animalium, cap

38; D Thomas, 3 Contra Gentes, cap 13, et opera eorum aperte *

docent cognitionem rerum absentium, nam formica eam semitam semper

deambulat, et si amittit quaerit illam et illa inventa progreditur. Et

apes etiam redeunt ad flores quos semel degustarunt. Et ideo certum

videtur haec animalia habere memoriam.

Ad Aristotelem autem hic respondetur cum

Simplicio quod negat illis memoriam perfectam et determinatam;

sed hoc non est verum, ut patet. Averroes vero respondet quod

exemplorum non requiritur veritas. Philoponus, hic, f. 81, col. 3,

dicit dupliciter distingui memoriam: aliam ratiocinativam *

praeteritorum et a natura prudentem, aliam vero docilem; et inquit apibus et

formicis negari hanc secundam memoriam, non primam. Quae *

doctrina desumpta est ex Aristotele, 1 Metaphysicae, cap 1, ubi ait quod

animalia quae cum memoria habent auditum, prudentiam habent, non

quidem ut significat habitum consultandi de agendis secundum

rectam rationem, ut definit 6 Ethicorum, sed ut significat iudicium

naturale recte agendorum, quod ita fit ac si prudentia fiat. De qua re

D Thomas, 2.2 q 47, a 15. “Animalia, inquit Aristoteles, quae

cum memoria habent auditum, disciplinabilia sunt”, non etiam in

rigore disciplina sumpta, ut significat instructionem sumptam ab alio

ad operandum secundum rationem, sed ut late significat quamdam

instructionem quae ex consuetudine manet. Et huiusmodi sunt *

animalia ex his quae cum memoria habent auditum, nam auditus est sensus

disciplinae.

6 De apibus nonnula. Inter animalia ergo primi generis, quae *

memoriam habent sine auditu, numerat Aristoteles, dicto loco, apes.

Et ita sane constat experientia eas habere memoriam et

prudentiam naturalem; tamen quod auditu careant non est certum,

nam ipse Aristoteles, 9 De historia, cap 4, dubitat an audiant, et ibi

refert apes, cum dormiunt, ab una vigilante summo mane excitari;

quod si verum est, probabile valde est eas audire.

Item, experientia patet quod apes congregantur sonu fistulae;

nec potest dici, ut D Thomas ibi respondet, non moveri auditu, sed

motione aeris, quam tactu sentiunt. Non enim motio est tanta, immo

aliquando est nulla, nec esset cur illa motio magis illas congregaret

quam dispergeret.

Item nam ut congregentur necesse est quod motus certo modo

et mensura fiat; quare probabilius credo illas audire.

Unde ad naturalem prudentiam istorum animalium, quamvis

necessaria sit memoria, quia est pars prudentiae, teste Cicerone, Ad

Herennium, non tamen est necessaria carentia auditus.

7 De organo. Circa organum notandum quod Aristoteles, *

ponens radicem sentiendi in corde, consequenter ait non esse organum

huius sensus. Ita De senectute et iuventute, cap 3.

Sed nos consequenter dicimus organum istius sensus esse in *

cerebro. Quae est sententia Galeni et Hippocratis et aliorum. Quos

supra [...].

Et probatur experientia. Nam nos experimur *

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!