18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 80 / de 145

Ad secundum respondetur quod determinatio potentiae ad

hunc vel illum actum non est sufficiens ut obiectum effective

concurrat; sed in potentiis cognoscitivis potissima ratio fuit modus

operandi illarum potentiarum, qui est per assimilationem; et ideo est in eis

maior indeterminatio, quia carent omni actuali principio per quod

assimilentur. Appetitus vero non operatur illo modo, sed inclinando se

in obiectum; et quia de se est inclinatio et pondus, saltem in actu

primo, ideo non eget activitate obiecti.

Ad tertium respondetur id esse, quia obiectum praesens *

clarius et fortius apprehenditur, et ita melius applicatur appetitui, et

magis movet illum.

Ad quartum respondetur: Transeat totum: quod voluntas ex

volitione finis determinetur ad volitionem mediorum; si autem *

intellectus ex assensu principiorum determinatur ad assensum *

conclusionum, hoc tamen non est contra conclusionem, nam in illa tantum *

excludimus efficientiam obiecti vel alterius potentiae ab appetitu, non *

tamen negamus quin possit voluntas medio uno actu suo alium efficere.

Quintum argumentum non est ad rem, nam Verbum *

divinum est persona intelligens et amans, et ideo potuit producere

amorem; unde non concurrit ut obiectum, sed ut immediatum producens,

quatenus eadem est voluntas eius et Patris; verbum autem nostrum

non amat, et ideo non producit amorem.

Ad sextum respondetur quod Aristoteles ibi docet primum

movens movere ut primum appetibile, quia alias moveret propter

alium finem. Et sic patet illum loqui de causalitate finali. Averroes

vero loquitur de motione metaphorica, et de eadem debet interpraetari

D Thomas ubicumque de eo loquitur. Et quando finem vocat

principium actionis, loquitur moraliter, non physice. Et eodem modo

appetitus dicitur potentia passiva metaphorice, sicut motio finis *

metaphorica est. Et haec de principio actus appetitus.

12 De termino vero illius, licet doctores dissentiant Scotus, in 1,

dd 6 et 10; et ibidem Gregorius et Durandus, negant per actum *

voluntatis aliquid produci, quod videtur sentire D Thomas, De veritate, q

4, a 2, ad 7; Capreolus tamen in 1, d 10, q 1, et Caietanus, 1 p., q 27, a

3; Ferrariensis, 4 Contra Gentes, cap 29, aiunt per actum appetitus

produci aliquid, et insinuant illud esse realiter distinctum ab actu, *

tamen haec decisio apud nos facile est ex supra dictis, d 5.

Certum iudico in actu appetitus reperiri aliquid per modum

operationis et aliquid per modum operati, et esse terminum et viam in

tali actu, formaliter tamen distingui. Quod est opinio D Thomae, 1 p, *

q 27, a 3; et clarius q 37, a 1.

Et ratio est illa communis, quia ubi est nova qualitas producta,

est etiam productio illius; actus autem appetitus qualitas est; ponere

autem in appetitu qualitatem, per actionem ab illa realiter distinctam,

productam, mihi non probatur: sine ratione et sine necessitate ulla *

ponitur; id ergo quod appetitu producitur est terminus actus, quo ipse

amat, qui est pondus quoddam in rem amatam, iuxta illud Augustini:

“Amor meus, pondus meum”. Et propter hoc dicitur amatum *

quoddammodo esse in amante, quasi trahendo illum ad se; et per illud *

dicitur esse amans in re amata. Propter quod quidam philosophus dixit

quod anima potius est ubi amat quam ubi animat. Et Mt. 6 dicitur:

“Ubi [...] est thesaurus tuus, etc.”

De actu appetitus haec dicta sint. De potentia vero ipsa iam in

principio diximus.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!