18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 127 / de 145

est videndum quomodo alia a se cognoscat et quomodo intelligat

Deum et alias substantias immateriales sive angelum sive animas

separatas.

Et supponendum est quod anima separata cognoscit *

aliqualiter Deum et substantias separatas, quia est evidens. Inquirimus

autem modum quo illas cognoscimus.

2 Prima conclusio: Anima separata cognoscit Deum per *

essentiam animae, sicut cognoscit se.

Est notandum quod loquimur de naturali cognitione quam

anima potest habere ex propria natura, non de illa quam Deus posset

infundere. Et similiter loquendum est de aliis rebus. Anima ergo per *

veram scientiam non potest cognoscere Deum per essentiam Dei, quia

haec est supernaturalis cognitio, quae ex sola gratia habetur; cognoscit

ergo illum per essentiam animae.

Probatur, quia naturale est, cognito effectu, devenire in

cognitionem causae; sed anima est effectus Dei et ipsa anima cognoscit

se evidenter et comprehensibiliter, et cognoscendo se, cognoscit se esse

creaturam producibilem per creationem; ergo cognoscit per se *

creatorem suum.

Confirmatur, nam anima non tantum est effectus, sed

quaedam imago et similitudo Dei, vel saltem ad imaginem Dei facta,

nihil enim creatum potest esse perfecta imago Dei. Anima ergo se

intuens intuetur quamdam Dei similitudinem; ergo per illam cognoscit

Deum, non clare, sed imperfecto modo, quia non potest Deum aliter

creatura cognoscere. Verum est tamen quod anima non tantum per se,

sed etiam per cognitionem aliarum creaturarum, et praecipue *

animarum et angelorum, potest Deum cognoscere, quia aequaliter procedunt

rationes factae.

An vero, naturaliter loquendo, possit anima separata habere

aliam maiorem Dei cognitionem tributam illi a Deo speciali

providentia naturali, in qua eius beatitudo naturalis consisteret, alia

quaestio est quae ex multis principiis Theologiae pendet.

3 Secunda conclusio: Anima separata cognoscit angelum

et alias animas per speciem illorum, non tantum per essentiam ipsius

animae.

Videtur esse contra D Thomam, q 89, a 2, in corpore, ubi ait *

animam separatam habere cognitionem aliarum animarum et

angelorum per modum substantiae suae. Sed vere non est contra illum, nam

ad 2 dicit quo anima separata intelligit angelum per similitudinem

divinitus impressam. De aliis vero animabus nihil dicit.

Notandum ergo pro intelligentia conclusionis quod anima

separat convenit in specie cum aliis animabus; cum angelis vero *

tantum convenit aliquo modo in gradu essendi, et in illo non habet esse

completum. Et hinc est quod ipsa anima ex vi cognitionis quam de se

habet potest alias animas, quoad communem et essentialem rationem,

quidditative comprehendere, quia eadem est ratio in illa et in omnibus

aliis.

Utrum possit alias animas in particulari distincte cognoscere?

Non potest vero id facere per essentiam suam, quia haec non *

repraesentat illi propriam singularitatem aliarum animarum, sed tantum *

communem rationem, et ad hoc non indiget propriis speciebus *

repraesentantibus singulas animas.

Dices: Per speciem universalem potest anima separata *

cognoscere singularia; ergo cum anima per essentiam possit cognoscere

rationem communem, per illam etiam poterit cognoscere omnia *

singularia.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!