18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 11 / de 145

videtur sensum interiorem tantum esse realiter unum.

Haec conclusio, aliis suppositis, est evidens, nam sensus *

communis et phantasia sunt unum inter se; et similiter aestimativa et

memoria inter se; et rursus aestimativa et phantasia inter se. Cogitativa

autem, reminiscentia et imaginatio non ponuntur in numero, ut

supra, sed tantum significant diversas perfectiones quas iste sensus

habet in homine.

Et haec, ut arbitror, est sententia Aristotelis, nam imprimis,

cap 1 De memoria et reminiscentia, ait phantasma esse affectum sensus

communis; et in toto illo capite aperte loquitur de sensu communi et

phantasia, immo de tota virtute sentiendi interiori tamquam de uno

sensu. Et ibidem ait quod eadem parte cognoscimus magnitudinem

et motum et tempus. Et subdit: “Unde constat haec omnia ad *

primarium illum sensum interiorem pertinere.” De quo, infra, dicit quod

ille sensus memoratur tantum; ergo ponit unum principem sensum

interiorem. Libro etiam De insomniis, cap 1, ait quod imaginandi vis

eadem numero est cum potentia sentiendi, sed essentia et ratione *

diversa, ubi comparat imaginationem sensibus externis, et dicit esse

eamdem numero vim, quia imaginatio et sensus exterior uniuntur per

modum unius virtutis ad perfecte sentiendum, quod munus est

proprium sensus communis, secundum omnes; ergo tribuit Aristoteles

munus sensus communis imaginativae; ergo sentit non distingui. Et in

eodem capite, dicit quod sensus externi immutant principem

sensum communem et in vigilia et in somniis, sed diverso modo, *

scilicet in vigilia actualiter, in somniis vero per species iam acceptas; ergo

docet sensum communem conservare species iam acceptas, quod est

munus phantasiae.

Et hoc etiam insinuat D Thomas, 1 p, q 84, a 8, ad 2, ubi inquit

quod in somniis aliquando solvitur sensus communis, et iudicat, cum

tamen ipse, 1.2, q 15, a 1, et q 17, a 7, ad 3, dicat sensum communem

non immutari, nisi in praesentia obiecti. Et ideo ille locus primae partis

ab illius discipulis explicatur.

Praetera. Quod phantasia non distinguatur ab aestimativa

secundum Aristotelem patet, nam aestimativa dicitur potentia *

cognoscens rationem convenientis et movens appetitum. Et ideo D

Thomas, 1 p, supra, et De veritate, q 25, a 2, et alibi, dicit *

aestimativam comparari ad appetitum sensitivum, sicut intellectus *

practicus ad voluntatem.

Sed ostensum est quod secundum Aristotelem phantasia

cognoscit rationem disconvenientis et movet appetitum, et comparatur

ad illum ut intellectus practicus; ergo secundum illum non *

distinguitur phantasia ab aestimativa.

Tandem, quod phantasia et memoria non distinguantur est

expressa sententia Aristotelis, De memoria et reminiscentia, ubi ait *

aestimativam esse memoriam conservantem species; et secundum omnes

conservat species sensatas, et non sunt aliae. Haec Aristoteles.

Nec video quid huic conclusioni obstare possit, quod non sit *

solutum, nisi forte quod proprium est potentiarum materialium ut *

determinentur ad particularia obiecta et dividi in plures. Et praeterea quod

ista conclusio communiter non asseritur, immo forte a nullo.

22 Ad primum respondetur quod in potentiis particularibus

sensitivis invenitur divisio et determinatio ad particularia obiecta, *

tamen in potentia universali in gradu sensitivarum neque est necessitas

nec ratio fingendi divisionem, sed comparando hanc potentiam ad

altiorem, ut est intellectus, invenitur limitata et determinata ad *

obiectum magis particulare, et hoc consonat imperfectioni potentiae *

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!