18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 47 / de 145

communia.

4 Ultimo est notandum quod in hac re diversissima est ratio

de substantia infinita Dei et de aliis substantiis spiritualibus, quae *

angeli dicuntur.

5 Quo supposito, dico, 2º: Nulla substantia spiritualis potest a

nobis pro hoc statu cognosci prout in se est per propriam speciem

sui, sed per aliquem effectum.

Probatur, quia intellectus noster accipit species intelligibiles,

mediis sensibilibus obiectis, et mediis actibus qui ex illo procedunt;

sed nulla substantia spiritualis obici potest sensibus; ergo non potest

imprimere sui speciem in intellectu.

Confirmatur experientia, quia nemo umquam aliquid

cognovit de Deo de angelis naturaliter, nisi per effectus; neque in hac

vita aliquis assecutus est perfectam illorum cognitionem. Unde D

Dionysius, 7 De divinis nominibus, et De caelesti hierarchia, cap 1, *

inquit Deum non posse a nobis cognoscit nisi ex sensibilibus. Idem D

Augustinus, 15 De Trinitate, cap 8; D Damascenus, et sancti alii, sic

exponentes illud Cor 13: “Videmus nunc per speculum in

aenigmate”, inquiunt Deum a nobis videri per speculum creaturarum.

6 Tertia conclusio: Deus, quantum ad “an est”, potest *

evidenter cognosci per creaturas, et eius etiam quidditas confuse et *

imperfecte, non distincte et clare.

De hac conclusione, vide D Thomam, 1 p, qq 2, 12, 13 et 88,

ubi de ea re latius agit. Et in Metaphysica patet, et solet hoc etiam

tractari, et in 8 etiam Physicorum nonnulla diximus.

Ratio autem conclusionis est, quia Deus, cum sit prima causa a

qua effectus omnes pendent in esse et fieri, quae omnia gubernat et *

omnibus providet, habet necessariam quamdam connexionem cum

effectibus, et ideo ex illis evidenter cognoscimus esse aliquam primam

causam omnium, quam vocamus Deum. Rursus autem ex eisdem *

effectibus naturam huius causae investigamus; cognoscimus autem

illam esse suum esse per essentiam, quia non potest illud ab alia

causa recipere, alias non esset prima.

Cognoscimus etiam esse bonam, infinitam, sapientem, etc, et

ita formamus conceptum quemdam proprium Dei, quo eius

quidditatem aliquo modo cognoscimus, numquam tamen clare et distincte,

quia effectus ipsi non repraesentan t Deum prout in se est, neque

explicant totam virtutem et essentiam Dei.

7 Quarta conclusio: Aliae substantiae separatae, *

quantum ad actualem existentiam, possunt probabilissimis rationibus *

cognosci, non tamen demonstrationibus convincentibus intellectum; *

quidditas autem earum imperfecte potest cognosci, quantum ad communia

quaedam, non vero quantum ad propria.

In prima conclusionis parte loquor de actuali existentia, nam

de possibili tantum forte est demonstrabile esse possibiles creaturas

aliquas spirituales, nam nos evidenter cognoscimus animam nostram

esse spiritualem et esse in illo genere incompletam substantiam.

Item, cognoscimus evidenter Deum esse substantiam *

intellectualem et spiritualem summam et primam in illo ordine, et tandem

evidenter scimus gradum substantiarum spiritualium esse omnium

perfectissimum.

Ex quibus evidenter potest colligi esse possibiles

substantias spirituales et intellectuales integras in suo genere, et completas in

suo ordine, et medias inter substantiam Dei et animae nostrae.

Item, neque ex parte rei potest inveniri implicatio, neque ex

parte Dei impotentia.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!