18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 8 / de 145

esse facile immutativa et apprehensiva, cognoscens vero potentia in *

absentia debet esse conservativa et retentiva specierum; ista autem duo

non possunt convenire eidem potentiae materiali, nam facilis *

apprehensio in corporalibus provenit ex humiditate, retentio vero ex

siccitate; quae duo non possunt praedominari in organo eiusdem *

potentiae; ergo.

Et confirmatur ex illa maxima “Quae in superioribus

sunt unita, etc.”

Ergo ex his fundamentis clare colligitur opinio D Thomae, nam

ad cognoscendum intuitive per species sensatas omnium sensuum *

requiritur unus sensus interior, qui est sensus communis; ad *

cognoscendum vero abstractive per easdem species requiritur aliud ex secundo

fundamento, et hoc est phantasia; ad cognoscendum vero intuitive per

species insensatas est necessarius alius sensus, ex primo fundamento,

et hoc est aestima tiva seu cogitativa; ad cognoscendum vero *

abstractive per easdem illas species est necessarius alius, ex secundo

fundamento, et hoc est memoria.

Quinta vero opinio praeter omnia consideravit duplicem

cognitionem sensibilium in nobis inventam: aliam simplicem, quae

est phantasia propria, aliam vero compositam seu imaginariam, qua

fingimus montem aureum. Et ad hanc operationem addit quintam

potentiam.

Et consimili ratione sexta opinio addit sextam propter *

diversum modum memorandi in reminiscentia.

15 Primum fundamentum ad conclusionem. Pro decisione veritatis

est notandum quod sensus interni non sunt multiplicandi per

hoc quod unus possit plura quam alius, sed per hoc quod unus non

potest afficere actum alterius, nec e contrario, nam si ponuntur duo

sensus interni, quorum unus potest quidquid alius et plura, superflue

ponitur ille quae pauciora potest; et ideo ad operationes *

incompossibiles eidem potentiae est respiciendum, et quot fuerint *

huiusmodi operationes, tot multiplicare internos sensus, et non plures *

neque pauciores.

Dices: Ergo superflue ponuntur sensus exteriores, nam *

quidquid illi possunt, potest interior; ille ergo sufficit.

Respondetur, 1º, Non esse simile, nam sensus exteriores

sunt particulares virtutes, quibus addi debuit universalis, quae *

particularibus virtutem praeberet, et de omnibus iudicaret; in internis

autem sensibus non est haec necessitas.

2º, Etiam dicitur antecedens esse falsum, nam aliquid possunt

externi sensus quod non potest interior, nempe immutari ab *

externis sensibilibus; quamvis ergo sensus interior cognoscat quidquid

exterior, non tamen per immutationem obiecti; et ideo ad hoc fuerunt

necessarii externi sensus, quia nisi illi immutarentur, non posset

interior potentia aliquid percipere.

Est ergo constitutum fundamentum, quod acceptant omnes qui

in hac materia recte procedunt, nempe ad eas actiones esse *

multiplicandos sensus internos, quae non possunt reduci ad aliam potentiam,

nam si possunt superfluum est multiplicare plures.

16 2º, est notandum quod in homine non sunt ponendi plures

sensus interiores quam ponuntur in brutis perfectis, quia in illis *

reperitur natura sensitiva cum tota perfectione sua intra proprium gradum,

et si aliqua operatio apparet in homine perfectior, non propterea est in

illo multiplicanda potentia, sed poterit provenire ex maiore perfectione

similis potentiae.

Et ex hoc fundamento secundo excludit D Thomas quintam

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!