18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

Create successful ePaper yourself

Turn your PDF publications into a flip-book with our unique Google optimized e-Paper software.

p. 66 / de 145

QUAESTIO 10.

Utrum in parte intellectiva sit memoria vel aliqua potentia cognoscitiva ab

intellectu distincta.

1 In hac quaestione superest ut explicemus reliqua quae ad *

potentiam intellectivam pertinent. Quorum primum illud est: Quomodo *

intellectus noster praeterita cognoscat. Et obiter etiam dicemus,

quomodo cognoscat futura. Et tandem diversae denominationes quae

intellectui tribuuntur exponendae erunt.

Circa primum est res certa intellectum nostrum cognoscere

praeterita, ut experientia docet, tamen de modo est difficultas, nam

fuit opinio Avicennae quod transacto actu intelligendi, intellectus

non conservat species intelligibiles, sed “quandocumque, inquit,

cognoscit intellectus in absentia obiecti, fit nova productio speciei a

phantasmate et intellectu agente.” Ratio huius est, quia nulla potentia

cognoscitiva est conservativa specierum, alias semper cognosceret.

2 Prima conclusio. Species intelligibiles conservantur in anima,

transacto actu intelligendi.

Est communis theologorum. De quo D Augustinus, 10 *

Confessionum, a cap 8 usque ad 14; Magister, in 1, d 3; et ibi

doctores; D Thomas, 2 Contra Gentes, cap 74; Cicero, Tusculana 1.

Colligitur ex Aristotele, lib 2, cap 5, ubi ait intellectum posse manere

constitutum in actu primo sine actu secundo, et De memoria et *

reminiscentia, cap 2, ait dari memoriam intelligibilium.

Et patet experientia, nam recordamur actuum praeteritorum,

Dei et beneficiorum eius. Et quando volumus consideramus ea quae

scimus. Ponere autem novam productionem specierum superfluum est

et falsum, quia saepe species alicuius rei est acquis ita multu

discursu et labore. Et est tollere rationem scientiae habitualis, quae magna

ex parte consistit in ordinatione specierum.

Et ratio a priori est, quia species intelligibiles non pendent in *

conservari a praesentia alicuius obiecti neque ab actu intelligendi, quia

nulla est ratio talis dependentiae neque in nullo genere causae

pendent, et non habent contrarium, et sunt spirituales et subiectum

etiam suum. Non est ergo cur corrumpantur.

Item, intellectus angelicus conservat species. Et pars sensitiva

interior similiter. Cur ergo non intellectus noster qui in suo genere *

debet habere virtutem completam cognoscendi, quae magna ex parte

completur ex perfectione hac conservandi species? Alias anima

separata non recordaretur eorum quae gessit in corpore.

Unde huic sententiae favet fides, docens animam memorari

post mortem rerum huius vitae, ut patet ex Lc 16; Is ultimo.

Fundamentum autem Avicennae nullum est, et solutum est *

supra in simili. De quo vide D Thomam, De memoria et reminiscentia,

lect 2.

3 Quae sit potentia conservatrix specierum intelligibilium. Sed *

manet dubium: Quaenam sit potentia conservans has species, nam *

Magister, supra, ait esse quamdam ab intellectu distinctam.

Secunda conclusio sit: Huiusmodi potentia est *

intellectus. Nam eadem est potentia cognoscens in absentia et praesentia

obiecti, ut de sensibus exterioribus vidimus. Et maiori ratione habet

verum in intellectivis potentiis, quae sunt universaliores et

perfectiores.

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!