18.06.2013 Views

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

DE ANIMA - Telefonica.net

SHOW MORE
SHOW LESS

You also want an ePaper? Increase the reach of your titles

YUMPU automatically turns print PDFs into web optimized ePapers that Google loves.

p. 132 / de 145

Consequentia est evidens et antecedens pater supra.

4 Secunda conclusio sit: Loquendo ex natura rei, anima

separata non cognosceret alia singularia materialia nisi ea quae in vita

cognovit, quorum species detulit, tamen de facto cognovit alia iuxta

dispensationem Dei, idque per species infusas repraesentantes illa.

Explicatur et probatur. Si anima maneret in puris *

naturalibus, conservaret species singularium quas hic acquisivit; alia vero *

singularia non cognoscuntur propriis conceptibus per proprias eorum *

species; has vero non potest a rebus desumere, ut supra probatum

est; deberet ergo illas recipere a Deo. Non videtur autem necessarium

nec ad naturalem providentiam Dei expectare quod infundatur animae

talis species. Cognitio enim singularium, per se sumpta, non est

necessaria ad perfectionem intellectus, sed tantum requiritur in ordine

ad operationem; anima vero separata non indiget cognitione

singularium ad operandum, quia in eo statu non deberet conversari cum aliis *

hominibus nec aliis rebus materialibus uti; et ideo per se loquendo non

videtur necessaria in eo statu pure naturali infusio talium specierum,

sicut etiam in hoc statu, cum anima coniuncta corpori, non habet

cognitionem alterius vitae.

De facto vero animae beatae habent cognitionem singularium

vel per divinam essentiam, quam vident, vel per species eorum, idque

vel ratione status beatitudinis ad plenum gaudium illarum animarum

vel propter bonum hominum hic manentium ut iuventur ab aliis

animabus. Animae vero damnatae habebunt cognitionem singularium

quae necessaria fuerint ad debitum supplicium earum. Animae vero

parvulorum decedentium in originali nullam habebunt cognitionem

singularium materialium, quantum communicare possunt, quia illis

necessaria non est naturaliter debita. Et haec est de secunda.

5 Circa tertiam partem, proportionaliter loquendum *

videtur.

Et sit tertia conclusio: Anima separata non cognoscit

particulares actiones et effectus materiales et singulares huius universi,

nisi forte aliquas cognoscat per revelationem.

Prima pars probatur ab aliquibus, quia distantia localis

impedit cognitionem. Et haec est ratio vulgi; ratio tamen est ridicula,

quia distantia localis ut plurimum impedit actionem materialem,

tamen non actionem pure spiritualem, quia non pendet a loco. In

sensibus autem impedit distantia localis, quia recipiunt species ab obiecto;

sed anima separata non recipit.

Ratio ergo sumitur ex defectu specierum: Anima enim separata

tantum defert speciem illarum rerum quas hic cognovit et illarum *

recordatur, tamen effectuum qui veniunt post decessum illius nec

species defert nec potest illas a rebus desumere nec est cur a Deo

infundantur ex natura rei loquendo, quia illarum cognitio non est necessaria

ad perfectionem naturalem animae debitam, quia est cognitio nimis

accidentalis et extranea nec pertinet ad illum statum, cui impertinens

est scire quae hic aguntur.

Addidi secundam partem conclusionis, quia non est *

inconveniens angelum per se deferre animae aliqua quae hic aguntur, vel

quod anima, quae postea discessit, referat illi aliqua quae hic gesta

sunt. Habent enim angeli et animae familiaria colloquia.

6 Dixi in conclusione “ex natura rei”, id est, seclusa gubernatione

supernaturali quae nunc est circa animam. De his enim aliud est. *

Animae vero damnatorum nesciunt quae hic geruntur, nisi per daemones

vel ex Dei ordinatione ad maiorem poenam illarum. Animae etiam in

limbo nihil cognoscunt de hac vita. Beatae vero multa. Vide

Hooray! Your file is uploaded and ready to be published.

Saved successfully!

Ooh no, something went wrong!